PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 155

Facsimile

niae sunt et aliquantulum mercuriales; at illud in corde lucidum sydus, Regulum vocant, aequale est Marti et Iovi; aliae in ilio, et una cauda splendida, saturniae et veneriae; aliae in femoribus veneriae et nonnihil mercuriales sunt.

Virgo habet in capite stellas et unam supra alam australem idem pollentes quod stella Mercurii et referentes nonnihil Martis quoque naturam; reliquae in ala et quae sunt in cingulo mercuriales sunt et aliquantum veneriae; una in ala septentrionali, Vindemiatoris nomine Saturni et Mercurii; at illa quae Spica nominatur, veneria et aliquantum martia est; aliae in extremis pedibus et vestimenti tractu, veneriae et nonnihil martiae sunt.

In Chelis quae sunt in iugo, sive chelis Scorpii extremae stellae effectus habent similes stellae Iovis et Mercurii; mediae vero Saturni, et aliquantum Martis.

In ipso Scorpio, quae in fronte sunt splendidae idem valent quod Mars paulatimque accedunt ad Saturni quoque naturam; quae in corpore numero tres, quarum media reliquis rutila luce praestat, nomenque habet Graecum quo Marti comparatur, referunt naturam Martis, et nonnihil Iovis; quae sunt in nexibus dorsi, saturniae nonnihilque veneriae; quae vero in ipsa cauda, martiales et martiae sunt; at girus ille nebulosus ut dicitur, martius est et lunaris.

Ex stellis quibus Sagitarii signum effingitur sunt in cuspide sagittae martiae et lunares; in arcu et ubi illae manu comprehenditur, ioviales et martiae; ille in ore girus, solaris et martius, aliae in fasca et dorso, ioviales et aliquantum mercuriales; aliae in pedibus ioviales et saturniae sunt; illa caudae quatuor laterum figura, veneria et aliquantum saturnia est.

Stellae quae sunt in cornibus Capricorni idem efficiunt quod Veneris stella et ad Martis quoque naturam paulatim accedunt; quae in ore, quod Saturni habentque nonnihil Veneris virium; quae in pedibus et alvo Martis naturam et Mercurii; quae in cauda Saturni et Iovis naturam referunt.

In Aquarii humeris itemque veste et manu sinistra stellae sunt effectus similis stellarum Saturni et Mercurii; in femoribus quae cernuntur, magis Mercurium, minus Saturnum referunt; quae in profuso latice, Saturni et aliqua ex parte Iovis naturam habent.

Stellae in capite Piscis Australis Mercurii vires representant habentque Saturni quippiam; in huius corpore stellae, mercuriales et ioviales sunt; quae sunt in cauda et filo australi, cum naturam referant Saturni, accedunt sensim tamen et ad Mercurium; quae sunt in copore et spina Piscis septentrionalis, martiae sunt, valent tamen et Venerium quiddam; quae in filo septentrionali, saturniae sunt et ioviales; illa nodo splendida Martis naturam et Mercurii quoque nonnihil habet.

Reliquarum effigierum in regione septentrionis sunt stellae in Ursa Minore lucidae natura saturniae, non tamen nihil Venerem quoque referentes.

Stellae vero Ursae Maioris, martiae sunt. Sub huius cauda quasi crines, lunares sunt et veneriae.

Draconis splendidae stellae saturniae sunt et martiae, atque etiam ioviales.

Stellae Cephei, saturniae sunt et ioviales.

Bootae, mercuriales et ioviae sunt. Rutilus ille fulgor qui Arcturus nominatur, naturae est Iovis.

Stellae Coronae Septentrionalis, veneriae sunt et mercuriales. Quae in signo quod in genua videtur procubuisse, mercuriales.

In Lyra, veneriae et mercuriales.

Quibus idem valent alitis quoque stellae Cassiepiae, saturniae sunt et veneriae.

Persei, ioviales et saturniae. Girus ille in capulo ensis, martius et mercurialis.

Aurigae stellae splendidae, martiae sunt et mercuriales.

Serpentarii, saturniae quaeque Veneris aliquid habeant. Ipse quidem Serpens saturnius et martius est.

Sagittae stellae, Martem referunt habent et Veneris quiddam.

Aquila, martia est et iovialis.

Delphin, saturnius et martius.

Stellae lucidae Equi, vires habent Martis et Mercurii.

Andromeda, veneria.

Delta, mercuriale est.

In regione australi est in rostro Piscis Australis stella lucida, potestate veneria et mercurialis.

Coeti stellae sunt saturniae.

Orion in humeris stellas habet Martis et Mercurii naturae. Reliquae splendidae ioviales sunt et saturniae. Extrema splendida illa fluminis stella Iovem, reliquae Saturnum referunt.

Leporis stellae mercuriales sunt.

Canis, veneriae; una in rostro fulgida Iovis et aliquantum Martis naturam habet.

Hydri lucidae, saturniae et veneriae sunt.

Crateris, Veneris vires, deque Mercurii aliquid habent.