PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 432

Facsimile

mul esse contingit secundum distributionem singulis quatuor hominibus, et cum hoc habere Venerem, et Mercurium orientalem singulis 16. hominibus, sed de Saturno ut sit in primo statu cum habeat quinque statu singulis 80. hominibus. Igitur ut habeat tres superiores in primo statu singulis 2. M. hominibus continget. Ut vero sit in angulis continget ex 6. millibus uni. Igitur per statum regium intelligit statum eius, qui praesit 3. millibus hominum. Nam cum de Luna, vel Sole loquatur ad dimidium numeri reducitur. Intelligit ergo per reges regulos, more antiquorum et Arabum, qui reges faciunt atque appellant unius oppidi dominos, qualis sine numero sunt nunc in Africa et India.

Itaque Ptolemaeus hoc in negocio maxime observat rerum ipsarum rationem. Cum enim sub eadem non solum Saturni et Iovis coniunctione, sed etiam Solis et Lunae innumeri nascantur, quorum varia est fortuna, rem hanc ad momentum transtulit. Nam qui in angulis sunt planetae plurimum possunt, quod res haec brevissimo tempore duret. Eoque magis quo in validioribus angulis, scilicet ascendente et medio coeli et in eorum centris. Hoc autem ut rarissimum est, et in immensum augetur et excrescit donec ascendente luminari in ipsomet fuerit centro, non ita facile quenquam ad regnum magnum admittit. Ergo Ptolemaeus hic per angulos simpliciter intellectos etiam regulos decerni proponit. Quod si non in angulis solum, sed etiam in centris eorum fuerint ambo luminaria, tunc de magnis regibus intelliget. Atque ita sermo hic de primo statu omnium regum, qui tamen non sunt supremi, ut rex Gallorum, aut Hispaniarum, vel Turca, vel Anglorum, vel Pannoniae, et multo minus de Caesare qualis est noster, est intelligendus. Pro regis nomine autem hic, si principem dicas, iuxta consuetudinem nostri saeculi, clarius rem percipies. Erunt ergo tales reges, ut cames Flandriae, dux Austriae, dux Mediolani, rex Bohemiae solius, et hi inter maximos huius status, ut etiam rex Aragonum, dux Florentiae. Inter mediocres autem reges huius status, dux Ferrariae, dux Mantuae. Inter minores, princeps Bisignanae, princepsque Salerni, dux Parmae. Inter minimos autem comes Ugubii, Marchio Istonii. Iam igitur habes quid per reges Ptolemaeus intelligat, et quomodo, nunc modo causam sententiae illius exponamus. Luminaria in hoc casu observat quod dignitates regiae omni hominum generi imperent, non sicut alii planetae sic et luminaria certo hominum generi praesunt, sed generaliter omnibus. Nam Saturnus infimae plebi, Iuppiter divitibus et magistratibus, Mars militibus, et artificibus durioribus, Venus mulieribus et mollioribus artificibus, Mercurius studiosis. Quod vero in masculinis signis sint hoc facit ut efficatiores, et promptiores ad negotia obeunda evadant. Quo etiam docemur nihil tam facere ad honores, et dignitatem retinendam quantum efficatia, et promptitudo in negotiis. Haec autem ut ad regnum utilia sunt, non tamen in aliis rebus adeo. Nam primum malos mores in venereis praestat plerunque haec constitutio, si modo Venus astipuletur, ut superius visum est. Facit et aliorum contemptores, et plerunque boni et aequi. Et nil curantes nisi quod ad magnitudinem sui status faciat, et explendum desiderium. Sunt enim tales immodici semper in cupiditatibus et actionibus suis. Nocet etiam quo ad vitam Lunae constitutio in signo masculino. Ita nihil est ex quaque parte beatum multo minus principum vita. De orientalibus vero planetis a Sole, occidentalibus a Luna, rationem superius declaravimus. Similiter et de angulis. Ergo si in regis filii genitura, quae dicta sunt contingant, non solum rex, sed maximus evadet rex, et regnum suum tanquam ad id munus natus, summa cum facilitate tractabit.

Textus IX

At si satellites planetae vel in angulis ipsi fuerint vel ad superio-