tionem apheticus locus et generalium temporum arbiter una cum finium domino designat, eo quod familiare est unumquodque sydus iis in genitura locis quorum ab initio gubernationem sortitum est. Sed bono ne sint an malo ex eorum qui temporibus praesunt praesnnt B naturali et mista propensione ad bene maleve faciendum colligitur et eorum familiaritate aut inimicitia, quam ab initio susceperunt.
〈Commentarius〉
Quinque erant ab initio proposita, quae nobis eventus praedicerent, scilicet constitutio genethliaca et quadruplex divisio temporum, quarum prima quae per aetates fit cum sit omnibus communis, et per se clara omittitur, reliqua duo prima in praesenti textu edocet, scilicet generalem constitutionem et tempus, a directione sumptum. Cum vero tria ferme in qualibet re supponantur, ut in secundo libro docuit, genus rei, tempus et qualitas, veluti in coniugio haec tria quaeruntur an nubet? Quando nubet, an foelix erit coniugium? Et ita de aliis praeterquam de morte, sed et in illa mortis author quaeritur. Verum mors per aphetam non decernitur, sed anaeretam. Inquit igitur genus rei decernitur per locum apheticum, prorogationis tempus, id est, quousque procrastinabitur generalis arbiter temporis, id est, promissor in directione. Speciatim autem dans finis, hoc autem in secunda divisione est explicatum. Eo quod subdit causam quare assumendus sit apheticus locus cum finium domino, scililicet succedentium, et temporum generalium arbitro, quia dicit, licet apheticus locus sit per directiones mutatus, tamen semper participat cum domino temporis illius. Exemplum, quando directio signi Geminorum pervenerat ad horoscopum, tunc dispositiones horoscopi et fuit in iuventute, erant mixtae ex natura finium in Geminis et Martis, gratia exempli, et Saturni natura, qui ibi erant et Tauri quod fuit ab initio in ascendente. Quod vero dixit naturali et mista intelligit quod tria debemus considerare in temporum significatoribus, naturalem dispositionem benefici, vel malefici mixtam, id est, statum eius tunc, et cum quibus commiscetur et idem hora nativitatis.
Notandum quod ex hoc colligitur una regula pulchra, scilicet quod effectus promissus per directionem, non potest differre, nisi per tot annos quot sunt hi, qui respondent numero partium finis, quae supersunt post directionis locum. Exemplum, per directionem in fine annorum quinquaginta sextilis radius Iovis pervenit ad ascendens, et fines Martis in Cancro sunt, ab initio eius usque ad initium septimae partis, radii vero sextiles Iovis cadebant in quartam partem Cancri, et Iuppiter fuit dominus loci Lunae iter significantis, et iuxta cadebant radii quadrati Solis, et trigoni Lunae, et omnes iter significarunt. Dico igitur punctum itineris est quarta pars Cancri, tamen ubicunque contingat concordia progressus signorum ab initio Cancri, usque ad initium septimae partis Cancri, ibi erit itineris significatio. Ponamus igitur quod in eo statu ascendant, cum primis sex partibus Cancri partes quinque, minuta 18. quibus respondent anni quinque cum triente. Cum igitur ex directione debuisset contingere in fine anni quarti horum, qui fuit quinquagesimi mei finis, et ita contingit ad unguem, tamen potuit contingere per annos quatuor ante, vel sexdecim etiam menses post tempus in quo contigit, quia tantum extendebantur fines Martis ante, et post punctum in quem cadunt radii promissoris, et hoc est quod voluit Ptolemaeus.
Textus LXXXVII
Quibus vero temporibus magis elucescet decreti vis significa-