naturae adversatur. At vero dices sed Aries Leonem, et Scorpio Cancrum respicit trigona radiatione? Respondeo duplex est discrimen a Iove, primum quod Iovis domus sola trigona radiatione respiciunt luminarium domus, nam neque Pisces respiciunt Leonem, neque Sagittarius Cancrum. Praeterea domus secundum successionem signorum a Sole considerari debent, a Luna autem contra, sic Aries Cancro, et Scorpio solum Leoni conferri potest. Eoque modo non nisi quadrata radiatio excipi potest. Similiter, et Veneri sexangularem signorum cum domibus luminarium radiationem habentium par tribuerunt quod Venus amica sit luminaribus, et non plus tertio signo a Sole unquam recedat. Mercurio quoque proxima signa luminaribus quod Lunae proximus adhaereat situs ratione, et Soli loci causa neque enim plus unquam signo a Sole recedit.
Quod vero ad signorum proprietatem attinet, Pisces concordant cum Iove, quia est signum foecundum, et Sagittarius quia ventos movet, Taurus vero cum Venere concordat quia foecundum inter animalia et ratione etiam temperamenti vernalis, Libra vero foecundum seminis causa homo enim foecundissimus est, inter animalia quasi seminarius, non autem prolis ratione. Ex hoc tandem sequitur quod in australi medietate Capricornus erit domus Lunae, et Aquarius Solis, Piscis et Sagittarius Mercurii, Aries et Scorpio Veneris, Taurus et Libra Martis, Gemini et Virgo Iovis, Cancer et Leo Saturni.
〈I.17〉 Caput XVII
Textus LI: De triangulis
Triangulorum conciliatio talis est. Nulla sane figura magis consentiens est quam triquetra aequalium laterum ipseque signifer tribus circulis definitur, aequinoctiali et duobus tropicis, ipsius vero duodecim loci dividuntur in triangula aequalium laterum quatuor.
〈Commentarius〉
Caput hoc in quinque partes dividitur, in prima proponit de triangulis generaliter, in reliquis quatuor succedentibus agit de singulis triangulis. Cum vero quatuor sint, quatuor fiunt partes huius capitis praeter hanc quam suscepimus exponendam. Intendit autem de unoquoque triangulo atque de omnibus simul octo ostendere, quatuor quidem generalissima, quatuor vero propria. Generalissimorum tria hic proponit, primum quod talia signa maxime concordant et unius sunt naturae ferme, quia eisdem parent dominis. Secundum quod in unoquoque triangulo sunt duo signa, quae duobus ex principalibus tribus circulis haerent, et tertium est in medio. Tres autem principales circuli sunt aequinoctialis et tropicus Cancri, et tropicus Capricorni, seu circulus aestivus et hyemalis.
Trigona |
||
1 |
♈ ♌ ♐ |
☉ ♃ |
2 |
♉ ♍ ♑ |
♀ ☽ |
3 |
♊ ♎ ♒ |
♄ ☿ |
4 |
♋ ♏ ♓ |
♂ |
Et dicuntur principales circuli quia omnes tangunt circulum zodiaci, aequinoctialis quidem in medio secans eclypticam, circulus autem hyemalis et aestivus ab extremis. Inde sequitur tertium, ut in quolibet trigono sit unum signum fixum et unum mobile et unum commune, describam igitur primum ipsa triangula per or-