PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · A4v

Facsimile

tiam omnium neque plura posse obiici neque excogitari. Ergo ut ad primum deveniam exemplis omnibus et historiis quarum infinitus numerus esset pro nobis omissis et quod eadem ratio sit totius et partis, in quo illorum etiam stultiam et inconstantiam non satis demirari queo qui dum reprobare nituntur manifestissime approbant, unica ratione satisfaciendum puto atque demonstrandum hac arte nullam prorsus esse veriorem utpote quae divina providentia constet. Quid est quod filius ex duobus parentibus honestissimis natus et probe educatus nequissimus saepius evadat ut quotidie contingere videmus? Non enim ex parentibus hoc contrahunt neque a Deo quicquam mali procedere potest. Si igitur neque ex Deo neque ex parentibus habent aut fortuito istud continget aut omnino quod solum reliquum est ex astris? Dicant igitur non ex astris haec fieri sed fortuito: o egregiam sapientiam ac pietatem qui cum videant maximam Dei gloriam in hoc elucescere quod cuncta tam superiora quam inferiora maximo ordine gubernentur malunt ob suam ignorantiam minuere divinam providentiam et ad fortunam cuncta referre quam adversus sua dogmata quicquam fateri. Iam nunc nihil superest nisi ut gentilium more fortunae delubrum erigant. En dicas si duos patresfamilias videas in alterius domo omnia recte constituta in alterius solum aulam bene ordinatam reliqua humiliora plena furoris, contentionis ubi plurima deficiant, quem ex his omnino sapientiorem patremfamilias existimabis? Porro argumenta quae adversus astrologos adducunt non argumenta sunt sed dubitationes potius quas in primo huius exponemus in secundo vero dissolvemus. Sunt autem longe plures quam rudes isti blatterones potuerint invenire. Ergo cum vera sit haec disciplina et utilem esse necesse est et a lege concessam. Non enim potest veritas veritatem odisse, sed cum antiquo tempore haec disciplina mille superstitionibus esset referta atque ea praepostere uteremur quasi sortilega merito a prophetis excludebatur. Nunc nos eam philosophiae naturalis partem coniecturalem esse affirmamus non superstitionem, non vaticinium, non magiam, non vanitatem, non augurium vel auspicium aut quid simile. Cur igitur liceat medico ex medicina divinare, nautae ex Luna et syderibus, agricolae ex seminibus, metallo zetitis de montium natura, naturali philosopho ex astrorum subtili indagatione coniectari non licebit? Quis est qui dicat electiones vel interrogationes esse concessas? Aut quis fidem adhibebit talibus? Aut quis fatebitur hominem cogi ut interficiat alium? Illud tamen necesse est, ut hic hoc tempore pronior sit ad iram, alius alio tempore ad adulterium, alius ad furtum, an vero quisquam perficere velit in arbitrio cuiusque positum est quod tamen nec homines hi ambitiosi ac iracundi penitus scriptis et moribus sibi ipsis dissimiles admittere volunt. Quid