quod discrimen, omnibus enim hominibus primi quatuor anni Lunae dedicantur, et decem proximi sequentes Mercurio, et octo succedentes Veneri et ita de aliis. Deinde dicit quod servatur ordo in astris, qui et in aetatibus, quia primo occurrit Luna, inde Mercurius, post Venus, Sol, Mars, Iuppiter, Saturnus. Demum adiicit quod unaquaeque aetas habet convenientia planetae dominanti, ut primi quatuor anni Lunae significata retinent, abundantiam humidi, subita incrementa, variam et inconstantem valetudinem, et ita de reliquis planetis aetates gubernantibus.
In quolibet igitur planeta aetatem gubernantes, illa duo ultima explicat, scilicet quod ordo eius est ascendendo, velut ordo aetatis sibi correspondentis. Et quod natura aetatis convenit naturae planetae aetatem gubernantis. Additur ultimo causa numeri annorum, scilicet cur Luna regat quatuor annis, Mercurius decem, Venus octo et ita de aliis. Et semper haec causa sumitur a tempore motus planetae, vel in parvo circulo, vel in eccentrico, vel in elongatione a Luna et inquit.
Textus LXXIX
Nam ad primores fere quatuor annos, pro sui quadriennii numero, infantilem aetatem Luna gubernans efficit in illa corpusculi humiditatem et imbecillitatem itemque subita incrementa, alimoniae liquiditatem, valetudinis inconstantiam et in mente inchoata et inemendata omnia quae singula respondent iis quae lunares effectiones censentur.
Proximum decennium quo puerilis aetas comprehenditur moderatur qui proximum Lunae orbem obtinet Mercurius pro viginti annorum suorum dimidiato numero, incipit animum ad intelligentiam rationemque componere ac veluti fingere disciplinarumque semina et elementa inserere, morum studiorumque peculiares conditiones patefacere, animosque doctrina et institutione primisque exercitiis excitare.
Veneris vero stella adolescentem tertiamque aetatem sortita sequenti octennio quod illi iuxta circuitus sui spatium tribuitur, seminales meatus movere inicipit ac implere et ad venereos congressus stimulare quo maxime tempore insania quadam et intemperantia agitantur miseroque cupidine effervescunt et in errore ac caecitate apertis etiam oculis versantur.
Quartam aetatem et mediam iuvenilem videlicet gubernans medii orbis dominus Sol, annis undeviginti, dominium suique iuris usum animo concedit, rei etiam familiaris et existimationis cupiditatem iniicit ut et vitae suae modum habere desideret et puerili vanitate et inconstantia peccatisque amotis, sese ad iuris, pudoris et honestatis amorem recipere.
Post Solem Mars virilem aetatem sibi vendicat quintus scilicet, pro circuitus sui spatio annis quinque et decem hic vitae tristitiam et malitiam adducit, curis ac doloribus animum simul et corpus