fert, quia si etiam electio temporis habitationis aliquid potest, essent electiones valde utiles? Et posset aliquis facere differendo vel accelerando partum quod filius privati nasceretur Rex aut Imperator? Et etiam dubitare contingit an revolutiones revolutionibus succedentes absque testimonio geniturae aliquid possint? et si possint, quid possint, et quantum, et in quo genere? nam de vita haud verisimile est.
Septima, an navis quae submergenda est aquis, habuerit hoc a principio constitutionis suae vel a lignis? Et quando debeat intelligi principium in unaquaque re? Et an artificialia et maxime quae consilio fiunt, habeant principium verum et recipiant influxum ab astris? Nam si hoc ita erit, evidentius electiones valebunt, et forsitan etiam sigilla? Quod si non non. Haec igitur cum totam artem comprehendant, singula suis locis declarabuntur. Nam si vellemus haec omnia hic declarare oporteret in expositione unius huius commenti totam artem compleri et expositionem huius textus quae satis per se prolixa est, in immensum extendere et augere, ideo prosequamur in textu.
Textus XXVI
Cum autem, ut semel dicam nihil intersit quod ad hanc vim attinet inter generalia et singularia mirum videri possit, qua nam de causa in universum quidem persuasum plerisque sit et praevideri illa posse et praevisis utilem esse attentionem. Maxima enim pars hominum fatentur se quoque venturas cognoscere et annuorum temporum mutationes et significationes stellarum inerrantium necnon Lunae configurationes, adque eam cognitionem non mediocrem cautionem adhibent magna cura praeparantes ad aestus gelidifica, ad hyemes calidifica, omninoque dant operam ut rerum cunctarum naturae temperentur; praeterea quo rectiora fiant omnia et in temporum conversionibus et tuto naves in portu solvantur observant significationes fixarum stellarum. In coitu autem pecorum et sementibus configurationes Lunae augescente illius lumine, neque quisquam inventus est qui haec damnaret ut quae aut non observari possent aut observata nihil afferrent fructus. Cur igitur negant esse singulatim praevisionem ex proprietatibus reliquarum commistionum, ut aestus hyemsve intentiores aut remissiores futuras deque item uniuscuiusque propria constitutione vel quare inutilem fere in his cautionem esse volunt? Cum manifestum sit, si ad generales aestus gelidis instructi minus illum sentiant, similem posse efficientiam esse etiam in singularibus rebus, quarum constitutio augmenta magni caloris complectatur. Sed enim omnis hic error ex eo nascitur, quod fere propter difficultatem in singularium praevisionibus parum exercentur, quae res et aliis pene omnibus scientiis fidem detrahere solet, quodque contrariae effectionis vis negligitur. Et quia non multum invenire est talem constitutionem et tam perfectam, cui non impedimentum a prima illa natura obiiciatur, ideo opinio extitit incommutabiliter nobis universa et inevitabi-