PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 118

Facsimile

debilis Germani. Cum igitur tractasset de principiis propiis et generalibus per essentiam, transit ad principia exteriora. Manifestum est igitur quod genere plura esse non potuerunt. Principium autem proprium in duo dividitur, patrem et matrem. Principium autem generale unum est, scilicet patria. Verum et in patria discrimen est montium et vallis, loci aridi et aquosi. Quemadmodum in commentariis super Hippocratem de aere, aquis et locis diximus, sed si pro patria locum, Ptolemaeum sequentes, dixerimus, omnes differentias amplectemur. Itaque si nascatur puer ex parentibus candidissimis praedominante corpori Venere in regione Aethiopum, nascetur quidem candidus, sed non candidissimus. Successu tamen temporis fiet niger, quia nigredo est opus Solis, et Sol est potentior omnibus planetis, sed principia exteriora cum sint varia et diversa, ideo aliqua vincunt principia, quae sunt per se, et aliqua vincuntur ab eisdem.

Textus XVIII

Et ut haec omnia paria faciamus ipsam tamen educationem et consuetudines nonnihil ad vitam degendam singulatim conferre constat. Quo circa etsi vis maxima est circumfusi coeli, quod haec omnia quae diximus et ipsum in talem modum adornarit, cum illa contra in hoc nihil contulerint, tamen nisi quis et ipsa coniunxerit cum aeris causis multum turbabuntur, qui omnia arbitrati fuerint sese collecturos ex solo supernorum motu, etiam quae ab illis absolute non dependeant.

〈Commentarius〉

Ostendit duo membra similiter causarum fortuitarum generale, scilicet consuetudinem, et proprium, et est educatio. Consuetudo quidem constat ex pluribus, religione primum, legibus secundum, moribus tertium, et naturae principiis, quae pro lege habetur. Educatio et ipsa plurima habet capita, nam et parentum mores, et cibi, et conditio fortunae, et affines, et amici parentum, et ars, et studia, omnia quidem ad educationem pertinent. Haec igitur augere et minuere, et mutare decreta syderum possunt, quamobrem dicit Ptolemaeus, si quis haec omnia praetermittere voluerit et Soli syderum constitutioni inhaerere, vel etiam aliqua solum ex his praeterire in magnos incidet errores, decipieturque in praedicendo. Et quoniam haec a coelo non pendent, id est, a constitutione nati illius, non a coelo simpliciter, quoniam omnia quae sunt in universo mundo a coelo dependent, sicut in libro De fato demonstratum est. Et velut omnium corporum umbrae sunt, et totidem quod corpora cuiusque luminis ratione, ita omnia, quae hic fiunt in coelo principium habent, velut umbrae corpora, sed talis consideratio ad librum De fato pertinet, non ad astrologum, ut alias dictum est.

Textus XIX

Ex his igitur facile poterit intelligi, quam perverse facturi simus, si propter quaedam errata iudiciorum, ipsam totam rationem evertere velimus neque enim gubernandi artem ideo respuimus quod gubernatores saepe offendant. Ac si non potius ut in tanta et tam divina professione grato quidem animo contenti fuerimus eo ipso quod supra vires nostras non sit sive tanquam humano quodam more certa omnia ab ipsa postulaverimus, cum magis debeamus