PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 120

Facsimile

explicationem verborum Ptolemaei revertor, is comprobat dicta et praecepta quae nunc dederat medicorum exemplo. Nam et ipsi interrogare solent si aegrum non noverunt, cuias sit, et num morbus ille sit haereditarius, de consuetudine etiam atque educatione cuncta diligenter perquirunt, atque sciscitantur.

Trium igitur impedimentorum, quae in tertia parte huius capitis proposuit. Primum quidem quod ad vitia pertinent, aut negligentiae, aut avaritiae, vel ambitionis ex toto tolli potest. Secundum vero quod ex materiae mobilitate mixtioneque ac propria dispositione, tum astrorum non exquisita cum praecedentibus configurationibus similitudine nulla ex parte tolli potest, sed manet. Ultimum vero, quod ex adiacentibus provenit, hisque quae nequaquam ex arte sunt, minui potest diligentia atque solertia, non autem tolli.

〈I.3〉 Caput III

Textus XXI

Quo igitur modo fieri possit ut de astronomia aliquid praenoscamus, et ulterius non tendat haec scientia quam ad aeris accidentia et quibus ex ea causa homines afficiantur, quae sunt ut opinor, prima compositio virium et actionum corporis animique, itemque certae affectiones et longaevitas et brevitas vitae, praeterque etiam illa, si qua sunt cum his principiis proprie et naturaliter copulata, ut cum corpore res familiaris et convictus, animo existimatio et dignitas quo etiam certi casus referendi erunt; haec igitur confido in superioribus esse explanata.

〈Commentarius〉

Dividitur hoc capitulum in octo partes primas, ab initio vero colliguntur quae prius dixerit, ea autem erant tria principaliter, primum quod aliquid per astrologiam praecognosci potest. Secundum, quod talis immutatio non fit nisi per aeris transmutationem. Tertium, quod in mutato aere ambiente simul, primo corpora nostra primis qualitatibus immutantur, inde corpus atque animus unde temperaturae, sanitas et morbi, brevitas vitae longitudoque et quae unicuique horum coniuncta sunt, ut corpori res familiaris et convictus animo existimatio et dignitas ad quae scilicet animi commoda incommodave casus sequuntur. Veluti quoniam magni viri capite truncantur, si quid deliquerint, pauperes eisdem flagitiis suspenduntur atque minoribus etiam pauperes corpore poenas dant, praeciduntur membra, triremibus mancipantur, divitibus et potentibus exilium pro poena est, vel etiam mulcta pecuniaria. Ita nunquam vidi divites pro privato, scilicet poenas corpore luisse, quanquam multi sint flagitiosissimi, milites quandoque vel uno pullo subfurato suspenduntur. Sed et in itineribus multi ob societatem non solum a latronibus, sed etiam in maris tempestatibus servati sunt, qui vel soli vel uno comite periissent. Ergo primum hoc ad existimationem referri debet, deinde quoniam a multis auxilium habet, qui multis potest imperare. Accedit quod maximum est, quod geniturae plurimae in calamitatibus rarius possunt consentire quam paucae, itaque fit ut si in navi unus sit qui submergi debeat, plures autem alio mortis genere perire et serius, num par est navim propter illum unum periclitari, quinpotius servabitur propter multos. At dices et naves quidem cum plurimis pereunt, et plerunque aliae cum paucissimis quia leviores servantur, hoc vero in secundo libro decla-