ti felicitatis indicia pro maximis ac securissimis ducunt. Quod familiarissimum est Iulio Firmico. Is enim ex minimis causis atque configurationibus, puta accessu Lunae plenae luminibus ad Iovem, provincias, et administrationes, et regna etiam decernit. Nescio an impudentius, an stolidius cum multi talem habentes configurationem vomere terram vertant, aut in parva navicula operam menstruam aliis collocent Ptolemaeus tamen primi generis tantum meminit tanquam notissimi et cuius medio cum causa ut dictum est nota sit, atque eadem, scilicet lucrum, alia membra divisionis nota fiant.
Textus XV
At est manifestum, multum falli in hac parte etiam diligentissimos et summo studio in mathematis versatos, non fit hoc propter quicquam eorum quae diximus, sed rei natura et infirmitate profitentium in tanto onere professionis. Nam praeter id quod materiam quomodo se habeat generaliter consyderamus nec certa scientia, sed coniectura, praesertim quae ex multis diversisque rebus concreta sit, hoc quoque accidit ut configurationes quas veteres tradiderunt et quibus nos iudicia accommodare consuevimus pronuntiantes de iis quas nunc observamus, utilli olim eas configurationes ne semel quidem cum nostris similes et congruentes reperire contigerit. Nam magis quidem aut minus concordare possunt, atque id quidem immensis temporum ambagibus, prorsus autem convenire nullo modo cum omnium rerum coelestium simul ac terrestrium instauratio, nisi cui lubeat inanitate quadam gloriosa ostentare scientiam et perceptionem earum rerum quarum nulla esse potest, aut non sit prorsus expectanda, aut non intra saltem tempus quod humano intellectu comprehendant; si quando igitur in praedicendo erratum fuerit commissum ex eo usu venit quod subiecta exempla dissimilia inter se fuerint. Atque haec una est in aeris exploratione difficultas ad quam nulla accedit causa comperiendorum motuum coelestium.
〈Commentarius〉
Non solum ex errore artificum negligentiaque aut etiam improbitate astronomica divinatio perculsa est, adeo ut nostris temporibus in tantum contemptum abierit, ut astronomum consensus hominum communis, dicere aliud non existimet, quam fatuum, quam stultum, quam insanum, ita perseverans improbitas artificum artem ipsam perdidit. Neque desperandum ob id gloriam artis redimi posse, neque vitium id artis huius quisquam esse putet, sed temporum conditione ita ferente, cum Galenus testetur suo tempore actum esse de medicina nisi quis Deus humani generis misertus auxilietur, et tamen modo nuper reviviscit atque floret, ita haud inconveniens est artem hanc, quae olim quandoque ut temporibus Gordianorum senioris ac iunioris caesarum floruit, aliquando etiam pristinae suae dignitati restituendam esse et certe nostra quantulacunque sedulitate sola effectum est, ut si ars gloriae esse non potuerit, tam profligatis eius rebus, saltem dedecori non futura sit atque pro una genitura centum coronatos habuerimus, aliasque reiecerimus non minore honorario remunerandas, et nobis quidem nisi maiora impedimento fuissent negotia magnarum divitiarum vel hoc solo nomine accessio in promptu erat.