PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 431

Facsimile

Sed dices quonam pacto aliquis ex sceleribus dives fiet, cum neque beneficae scelera significent, nec maleficae bene dispositae? Sed velut cum Saturno Mercurius architecturam, et cum Marte fabrilem excellentem. Male autem dispositus maleficus miseriam nuntiat nullus igitur locus divitiis ex flagitiis comparandis relinquetur, cum tamen plurimi sic ditentur etiam in immensum, ut illud Iuvenalis:

Criminibus debent hortos praetoria mensas,
Argentum vetus et stantem exira pocula caprum.

Nostra autem aetate non minus, quam antiqua sunt frequentes. Respondeo maleficas potentes et bene dispositas hoc facere. Nec artem significant, nisi dominae sint opificii. Cum vero multitudo opum paratur, necesse est, ut dictum est, de haereditate, beneficam maxime autem Venerem favere, etiam si scelere id fiat, nam malefica scelus, Venus autem acquisitionem opum significat. Quod si nulla adsit benefica, maleficae vero opificium non significent, et sint extra proprias dignitates, validae tamen in angulis, tunc puro scelere et a legibus vetito divitias parabunt. Quamobrem tales divitiae rarissime perseverant, diuturnaeve sunt. Ut cum furto, latrocinio, moneta adulterina, falsis testamentis, paratur res. Duobus vero modis res scelere paratur, et non a legibus punito, velut foenore, iniustitia, seplasia, aliisque in tertio de sapientia, technis, dictis, vel cum maleficae opificio non praesidentes fuerint validae, et bene affectae, sine fortunarum testimonio vel cum validae fuerint, et malae dispositae cum testimonio fortunarum. Maxime vero opes parabuntur si validae et bene dispositae fuerint maleficae, cum favore beneficarum. Maxime autem in divitiarum acquisitione concursus, et in genitura, et in temporibus observare expedit.

Haec igitur de opibus, quae fortuna et variis casibus parantur at locus, qui ex arte, aut peritia aliqua opes parandas declarat, est cui imperat significator artis, et maxime si ibi dominetur, et si illum cum potestate respiciat luminare temporis. Velut in nostra genesi partes 6. minuta 57. Virginis, et est coaequalis, et vocantur intuentia vel obedientia, est enim in opposito Lunae dominae trigoni et ita de aliis aspectibus. Quod vero accedat trigonus Iovis, bonum est et utile non tamen illi potestatem dat.

〈IV.3〉 Caput III

Textus VIII: De fortuna honoris et dignitatis

Quae ad dignitatem et ad hanc beatitatis partem pertinent a luminarium statu et satellitum astrorum accipimus observantes eorum familiaritates. Nam si in masculinis signis fuerint ambo lumina et in angulis sive alterum horum maxime conditionarium, et stipatim quinque erronibus, erga Solem quidem matutinis, vespertinis vero erga Lunam reges erunt qui nascentur.

〈Commentarius〉

Septem genera status hominum, quasi extrema invicem, quod maxime distent declarat, per ea reliqua omnia, quae infinita sunt intermedia, nobis insinuans. Nec comparando loquitur, sed simpliciter, ita quod etiam filius rustici hanc nactus genesim modo vivat ad regnum perveniet. Ut autem intelligamus veritatem huius rei, debes scire quod luminare in masculinis signis si-