secta autem circumferentia OP per aequalia in signo Q, erit acta linea QH, tum communis sectio aequinoctialis et meridiani, tum umbra cylindrii superioris iacta die aequinoctii. Circumferentia autem OQ, vel QP, est inclinationis aequinoctialis et zodiaci, similiter et circumferentia IOQ distantia aequinoctialis circuli a vertice capitis, seu latitudo Alexandriae, cui aequatur exaltatio poli, ut paulo post dicemus.
Haec ut clarius intelligantur, sit centro H descriptus integer circulus meridianus RSTV in saepe dicto plano ABCD, secans umbram aestivae conversionis in X, aequinoctialem in Y, et hibernae conversionis in Z, et producantur rectae IH, XH, YH, ZH, in signa R, S, T, V, coniunganturque rectae SZ, VX. Erit igitur signum R κατὰ κορυφὴν, SZ diameter circuli aestivi tropici, et VX diameter hiberni tropici, et manifestum est, quod Sol ex S ad HM cylindrium mittat radium SHX in O distans ab R vertice circumferentia RS, hoc est IO, ex V autem radium VZ in P digressus a vertice intervallo circumferentiae RV, hoc est circumferentiae IOP.
Et quoniam talia instrumenta observationum collocanda sunt in pavimento non declinante a plano horizontis, accurate prius explorandum erit librationibus, utrum pavimentum declinet nec. Mo