gularis aut quadrangularis aut aliam haberet figuram plurium angulorum, 3. πυραμίς, κύβος, πολυεδρὸν i. m. W orirentur et occiderent pariter omnibus in eadem recta linea habitantibus, quod nusquam videtur accidere.
Quod vero nec cylindri figuram habeat, 4. κύλινδρος i. m. W ita ut rotunda superficies ad ortum et occasum versa sit, basium vero planarum latera ad mundi polos, ut aliqui suspicati sunt, inde perspicuum est quod nullae stellae ab iis qui habitarent in convexa superficie semper conspici possent, sed omnes orirentur et occiderent, praeter stellas circa utrunque polum, quae semper laterent. II. Quod terra rotunda sit in latitudinem i. m. W Nunc vero, quo ad Arctum propius accedimus, eo plures in Austro occultantur, et plures in Arcto conspici possunt, ut hinc etiam appareat quod, cum rotunditas terrae ad partes laterales quoque iuxta proportionem impediat prospectum, undique sphaerica sit terrae figura.
Postremo cum a quovis ad quemvis angulum navigamus versus littora ac montes arduos, Testimonia navigationum i. m. W paulatim earum magnitudo crescere videtur, quasi e mari emergant, cum antea propter globositatem aequoris latuissent.