PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 69v

Facsimile

Esto enim aequinoctialis et maximus circulus ABGD. Obliquus autem per media signa ductus, super quem Sol defertur, AEGZ recedens ab aequinoctiali in boream et austrum aequali circumferentia maximi circuli per utrosque polos descripti, qui circulus sit BEDZ. Sint autem boreae partes ad Z, australes ad E. Et Sol sive stella maxime borealis existat in Z, maxime vero australis in E, ita ut aequalis sit ZD circumferentia circumferentiae EB. Dico quod maximus est circulus AEGZ. Quia enim aequalis est BE circumferentia circumferentiae DZ, communis autem ED, tota igitur BED aequalis est toti EDZ. Est autem maximi circuli semicirculus BED (per 15 primi Theodosii), ideo et EDZ eiusdem circuli semicirculus est. Et quia AEGZ zodiacus circulus maximum BEDZ circulum secat in duo aequalia, ipse quoque maximus est (per 16 primi Theodosii). Quod erat demonstrandum.

Iam si cogitemus per utriusque circuli polos duci maximum circulum, hic necessario et aequinoctialem et obliquum in duo