PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 94v

Facsimile

〈I.10〉 CAPUT X: De circumferentia inter tropicos

Exposita quantitate rectarum in circulo, primum iam demonstrandum est, ut diximus, quantum obliquus circulus, qui est per medium signorum, sit inclinatus ad aequinoctialem, hoc est quam rationem habeat circulus maximus per utrosque polos transiens ad interceptam inter eosdem polos circumferentiam cui aequaliter distant puncta tropica ab aequinoctiali.

σχόλιον ex Theone. Mutua aequinoctialis circuli et zodiaci inclinatio intercipit aequalem circumferentiam ei quae est inter polos utriusque circuli.

Si enim intelligamus zodiacum ABG, aequinoctialem autem ADG, et A signum in verna eius sectione, B autem signum tropicum aestivum, et accipiamus zodiaci ABG po