rationi GD ad DZ. Quare ratio EB ad BZ composita est ex rationibus EA ad AG et GD ad DZ, quod erat demonstrandum. Haec est Theoni secunda forma.
Regula. Observes in hisce demonstrationibus contexendis, ut quae assumitur deforis, sit vel aequidistans alteri duarum, quibus interponitur, aut etiam adiungitur, vel pars alterius earundem, vel econtra, ut altera harum sit pars assumptae deforis.
Ανάπαλιν. Dico quod etiam retrorsum ZB ad BE ratio componitur ex ratione ZD ad DG et GA ad AE. Sit enim rursus acta EI aequidistans rectae GD. Ratio igitur ZB ad BE eadem est rationi DZ ad IE. Assumpta autem deforis recta DG, componitur ratio DZ ad IE, hoc est ZB ad BE, ex rationibus ZD ad DG et DG ad IE, estque ratio DG ad IE eadem rationi GA ad AE. Ratio igitur ZB ad BE composita est ex rationibus, scilicet ZD ad DG et GA ad AE, quod erat demonstrandum.
Eodem modo Secundum lemmation, ἐυθύγραμμον, κατὰ διαίρεσιν i. m. W demonstrabitur quod et secundum divisionem ratio lineae GE ad lineam EA componitur ex ratione linee GZ ad ZD, et ex ratione lineae DB ad BA, ducta per A punctum linea Al aequidistante