Nos quoque incensi amore huius doctrinae de rebus perpetuis assidue eam augere conamur. Verecunde dicit de se et toto hoc opere i. m. W Ac ea quidem quae antea inventa sunt ab optimis artificibus didicimus, quae vero interea usque ad meam aetatem deprehensa sunt, adiiciemus, et quae in lucem prolata sunt, quanta fieri poterit brevitate, ita ut has res assequi possint hi qui non sunt omnino rudes, sed aliquantulum promoverunt, complectemur. Et ut sit integra doctrina, omnia ad cognitionem coelestium motuum utilia apto ordine trademus, et vitandae prolixitatis causa tantum recitabo ea quae a veteribus satis explicata sunt, caetera vero quae aut non fuerunt comperta, aut non satis commode tradita, latius pro viribus exponemus.
〈I.1〉 CAPUT I: De ordine huius doctrinae
Initium autem erit huius operis haec consideratio, quomodo se tota terra universaliter habeat ad totum coelum. Particularium vero deinceps hoc erit primum di-