tensae dupli ZT ad subtensam dupli TI, videlicet ratio 120 ad portiones 42, scupulorum 1, secundorum 48, estque subtensa dupli ZT portionum 120, quare et subtensa dupli TI earundem est portionum 42, scrupulorum 1, secundorum 48. Ergo et dupla circumferentia TI partium est 41, scrupulorum 0, secundorum 18, ipsa vero circumferentia TI earundem partium 20, scrupulorum 30, secundorum 9. Quod erat demonstrandum.
Eodem modo et in particularibus circumferentiis quantitates computando faciemus canonem quadrantis, videlicet 90 partium, qui continebit adpositas quantitates circumferentiarum similium demonstratis.
Sequitur canon.