et in singulis 6 modis, quos supra ex Theonis sententia demonstravimus, constituere 18 hasce formas necessarias, atque inter sese diversas, ut, quia in primo modo demonstrata est ratio rectae GA ad rectam AE componi ex ratione GD ad DZ et ex ratione rectae ZB ad BE, existit GA prima magnitudo, AE secunda, GD tertia, DZ quarta, ZB quinta, BE sexta. Hoc ordine instituto, proxima tabella gubernabit seriem seu collocationem harum sex magnitudinum in reliquis 17 modis. Erit enim hic septimus modus. Ratio AE ad DZ componitur ex ratione AG ad GD et EB ad BZ. Et octavus ratio AE ad DZ componitur ex ratione AG ad BZ et EB ad DG. Ac similiter caeteri facilime constituentur. Lineares autem seu γραμμικὰς demonstrationes facile in promptu habebit is qui superiores recte percepit, ut in septimo et octavo modo sit acta EI aequidistans rectae DG. Et quia rectae IE, DG aequidistantes sint, existit ratio AE ad EI eadem rationi AG ad GD. Duabus autem magnitudinibus AE, EI adsumatur deforis ter
Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)
Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 109v