gulos lineae IB et ID, igitur angulus sub BID inclinatio est eorundem planorum, et est ad centrum sphaerae. Quare et BD est circumferentia inclinationis eorundem planorum.
Hoc autem per instrumentum Descriptio primi instrumenti i. m. W simplici fabricatione constructum hoc modo deprehendetur.
Faciemus I. κατασκευὴ structura i. m. W circulum aeneum iusta magnitudine accurate tornatum, ita ut undique quatuor habeat latera, quo utemur tanquam meridiano. Hunc primum dividemus in partes 360, quas maximo circulo tribuimus, deinde etiam in scrupula, quotquot possibile erit. Postea faciendus erit alius circulus minor ita congruens intra maiorem, ut latera quidem ipsorum maneant in una superficie, minor autem intra maiorem in eodem illo plano expedite circumvolvi queat ad septentrionem et meridiem. Addemus autem in duobus oppositis minoris circuli segmentis ex eadem parte duas tabellas aequales, quae et ad se invicem et ad centrum circulorum examinate spectent, apponemusque in medio latitudinis ipsarum indices parvos, qui contingant divisiones maioris circuli.
Hoc instrumento varie uti possumus.