copulatur. Ex his 36 coniugationibus necessariae sunt 16, impossibiles 12, inutiles vero seu ineptae 8. Rursum ex necessariis illis sedecim duae componuntur quadrupliciter, reliquae vero quatuordecim tantum dupliciter. Ita redent illi 36 modi, de quibus iam saepe dictum est, in quibus una ratio ex duabus aliis componitur, quemadmodum haec ommia aperte patent ex nostra tabula.
Sed Exemplum numerorum i. m. W antequam hanc tractationem relinquamus, aptum etiam exemplum numerorum subiiciendum est. Ponamus igitur facilitatis gratia angulum ad A rectum, et in triangulo orthogonio ABE, qualium AB 12, talium BE 13, et EA 5. Similiter in orthogonio triangulo ADG, qualium AD 8, talium AG 15, et GD 17. Hinc constant totae exteriores AB et AG cum suis partibus. Similiter constant totae interiores seu διηγμέναι, sed partes ipsarum ratiocinari licet per primum modum secundae nostrae syzygiae in tabula, aut etiam per alios modos. In integris ergo numeris primis seu minimis sic constabit hoc exemplum. Qualium GA 105, talium AE 35, et EG 70, et GD 119, et DZ 17, et ZG 102, et EB 91,