PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 121r

Facsimile

tensae dupli ZB ad subtensam dupli BA componitur ex ratione subtensae dupli ZI ad subtensam dupli IT et ex ratione subtensae dupli TE ad subtensam dupli EA. Sed duplum circumferentiae ZB est partium 132, scrupulorum 17, secundorum 20, et eius subtensa portionum expositarum 109, scrupulorum 44, secundorum 53. Duplum autem circumferentiae AB est partium 47, scrupulorum 42, secundorum 40, et eius subtensa portionum 48, scrupulorum 31, secundorum 55. Duplum vero circumferentiae ZI est partium 156, scrupulorum 40, secundorum 1, et eius subtensa portionum 117, scrupulorum 31, secundorum 15. Duplum vero circumferentiae IT est partium 23, scrupulorum 19, secundorum 59, et eius subtensa portionum 24, scrupulorum 15, secundorum 57. Si igitur a ratione quae est portionum 109, scrupulorum 44, secundorum 53 ad portiones 48, scrupula 31, secunda 55, auferamus rationem quae est portionum 117, scrupulorum 31, secundorum 15 ad portiones 24, scrupulorum 15, secundorum 57, relinquetur nobis ratio quae est subtensae dupli TE ad subtensam dupli EA, videlicet portionum 54, scrupulorum 52, secundorum 26 ad portiones 117, scrupulorum 31, secundorum 15, estque eadem ratio, quae est portionum 56, scrupulorum 1, secundorum 53, ad portiones 120. Cum autem duplum circumferentiae EA sit partium 180, et eius subten-