oporteret magnitudines et distantias stellarum iisdem inaequales videri in quolibet circuitu, quasi alibi magis distarent, alibi minus. Id autem non accidit.
Nam quod iuxta horizontes stellae videntur maiores, Cur stellae appareant maiores iuxta horizontem i. m. W id non fit propter distantiam breviorem, sed propter vapores in aere qui inter nostrum visum et stellas existunt, sicut et maiores videntur res in aquam mersae, et quo profundius merguntur, eo maiores apparent.
Testatur et haec ratio coelum esse sphaericum, Alia ratio sumpta ab instrumentis i. m. W quod si alia figura esset ulla, non possent congruere cum motu coelestium ulla instrumenta indicantia motus, sed ad solam sphaericam conveniunt.
Accedit et haec ratio, quod coelum celerrime et facilime circumvolvitur, minimeque impeditur eius motus. A velocitate motus i. m. W Figurarum autem omnium celerrime circumaguntur hae in superficiebus circularis, in solidis corporibus sphaerica.
Praeterea cum inter diversas figuras aequalem ambitum habentes hae sint capaciores quae habent plures angulos, A capacitate i. m. W circulus quidem in planis capacior est, sphaera autem in solidis. Est autem coelum omnium corporum capacissimum.