PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 105r

Facsimile

Dico rursus III. Tota interior ad partem suam superiorem i. m. W quod ratio BE ad EZ composita est ex rationibus, scilicet, BA ad AD et DG ad GZ. Nam ex signo Z sit acta ZI aequidistans rectae AB. Et quia AB, ZI rectae aequidistantes sunt, ideo ratio BE ad EZ eadem est rationi AB ad IZ. Sumpta autem deforis AD, componitur ratio AB ad IZ, hoc est BE ad EZ ex duabus, scilicet BA ad AD et AD ad IZ. Est autem ratio AD ad IZ eadem rationi DG ad GZ. Ratio igitur BE ad EZ componitur ex duabus, scilicet BA ad AD et DG ad GZ, quod erat demonstrandum. Hanc formam exponit Theon tertio loco.

ἀνάπαλιν. Dico etiam quod retrorsum ZE ad EB ratio composita est ex rationibus ZG ad GD et DA ad AB. Manente enim proxima constructione, ratio ZE ad EB eadem est rationi IZ ad AB, et sumpta deforis AD recta, componitur ratio IZ ad AB, hoc est ratio ZE ad EB, ex duabus rationibus, scilicet IZ ad DA et DA ad AB. Est autem ratio IZ ad DA eadem rationi ZG ad GD. Quare ratio ZE ad EB componitur ex dabus, ZG ad GD, et DA ad AB, quod erat demonstrandum.