PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 51v

Facsimile

σχόλιον. Vult Ptolemaeus non solum hoc demonstrare quod terra sit globosa, verumetiam quod haec duo elementa, aqua et terra, pariter in unum eundemque globum coeant. ldeo et argumentum ad huius rei demonstrationem adsumit a navigationum perpetua experientia. Voluit autem Deus ob res nascentes et propter vitam ac salutem animantium terram non esse totam aquis immersam, sed multis suis partibus hinc illinc extare et eminere extra aquas. Etsi autem terra aquis tota undique obtegeretur, ut a superiori elemento, sicut et aer undique circumdat corpora inferiora, tamen adhuc aquae extremitas esset figurae sphaericae, idque ratiocinari nos docet duplex experientia inmutabilis et ubique obvia, quarum prior haec est.

Videmus aquam omnem deorsum ferri, et occupare humilima quaeque, ac propter nativam humidi molliciem diffluere ac dispergi tantisper, donec ab altiori termino tanquam repagulo quodam coherceatur. Hinc etiam in aquis nulla existit cavitas seu hiatus, qualis est inter duos montes, quia aqua in medio confluit in sese residens, et exaequat omnia, unde et maria aequoris nomen acceperunt.

Altera experientia in navigationibus maxime illustris est, quae docet aquae superficiem non esse pla