PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 319

Facsimile

eadem tam in universalibus, quam in singularibus, idque trifariam ratione causae, id est quia omnia contingunt per Solis ac Lunae, ac caeterorum syderum motus, ac constitutiones, lumenque, tum etiam traiectiones in aere, nam istae eaedem sunt causae ad unguem effectuum in provinciis et civitatibus, et in genituris sirgulariorum hominum. Secundo medium est idem, scilicet continens ipsum, tertium est idem genus effectuum, puta calor, frigus, detrimentum ab aquis, detrimentum ab hominibus, detrimentum a feris, serpentibus, aliis. Respondet ergo Ptolemaeus quod differunt in ratione principii, quia in generalibus accipimus duplex principium, unum a coelo utpote eclypsim, aliud ab inferioribus, velut quod haec provincia huic signo subiecta sit, vel haec civitas talem originem habuerit, sed in singularibus solum principium ab inferioribus sumimus, id est, ab illius proprio ortu. Ex quo colligitur regula quam dixi superius, quod eclypsis superveniens alicui geniturae ubicunque cadat nihil penitus nocet, nisi in quantum nocet illi regioni et civitati, alter sequeretur quod etiam singularia haberent duo principia, scilicet superius et inferius. Per superius intelligit defectus luminarium et vehementes stellarum occursationes, id est superiorum magnas coniunctiones et luminarium cum fixis. Quibus manifestum fit responsum ad primam dubitationem, scilicet quod generales constitutiones deberent sufficere ad praedicendum de singulis hominibus, non enim sufficiunt propter duas causas, prima quia generales constitutiones non semper significant supra singulos, quia non semper conveniunt cum loco in quo habitat ille homo. Deinde etiam quod conveniant non sunt, quandoque adeo vehementes, ut possint ex toto evertere proprium illius principium genethliacum, ac omnino disponere illum secundum naturam dispositionis generalis. Veluti si aliqua dispositio generalis significet studiosos, non tamen ille fiet studiosus cui a natura odio sunt bonae literae et quasi exosae.