PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 510

Facsimile

Textus XC

Hic igitur nobis est temporum contemplandorum modus, genera vero decretorum suis temporibus evenientium congerere hoc loco omittemus, ob illum quem nobis scopum proposuimus cum astrorum efficientia generatim perspecta, partilioribus eventibus accommodari iusta ratione possit. Si mathematici causam erudite cum ea quae ex temperatura nascitur comparemus.

〈Commentarius〉

Si memor es eorum, quae in secundo libro scripsit, in futuris quaeri solent quatuor, locus, tempus, genus et modus. Verum in tertio docuimus genus in publicis rebus ad modum in genituris privatorum transferri oportere. Ita ut sit sensus, quae vero speciatim unicuique homini tempore directionis, et processuum, et ingressuum decernantur, omittam scribere, quod iam sit per se notum, quia ex decretis generalibus iam superius his quatuor libris descriptis pateant, modo has considerationes mathematicas cum his, quae ex temperatura uniuscuiusque oriuntur, comparemus. Sed dices nonne etiam temperatura habetur ratione mathematica, ut superius visum est? Respondeo quod licet haec temperatura etiam ex astris haberi possit, nihilominus non tam exquisite, ut Ptolemaeus suadeat ut cum rem prae manibus habere possis, altius eam exquiras nec quicquam habeas tutum cui inniti possis. Consulit igitur ut sensibus percepta compares his, quae a genesi ac dependentibus ex illa decernuntur utarisque commode his quae notissima iam habes in omni praedictione.

Iam ergo explicuimus dicta Ptolemaei docuimusque, quae ad dignoscenda futura quantum homini licuit pertinent. Reliquum est ut Deo gratias omnium bonorum authori agamus. Nec pigebit ea adiicere, quae quanquam supra dicta sint, non tamen adeo ordinatim, neque perfecte, scilicet quod ad recte praedicendum septem maxime sunt necessaria, primum ut genesim habeas quam exactissimam, et si fieri potest aliquibus experimentis comprobatam quod si non propriis, quia nuper natus sit fieri non potest, ut vel ex nascendi modo, aut casibus parentum, aut fratrum id non coniicias. Advertes etiam ut docet Ptolemaeus hic fortunam et ingenium. Secundum ut tabulas exactissimas habeas declinationum cum rectarum ascensionum, et obliquarum ab uno altitudinis gradu usque ad regionis tuae gradum ac minutum altitudinis, necnon iuxta eadem horariorum temporum atque positionum ex tabulis primi mobilis fabricatas, nam cum his et ephemeridibus Prutenicis, et sphaera solida ob stellas fixas consequens intentum. Tertium ut praeter generalia quaesita contentus sis quatuor aut quinque insignioribus eventibus nec putes tibi acta diurna ibi conscripta habere. Quartum ut seligas concordi ratione loca bonae, malaeque fortunae, tam vitae quam divitiarum, et honorum, itinerum, uxoriae rei ac filiorum. Tum vero existima futura evidenter cum directiones his locis, et plurimis, nam plurima simul evenire necessarium semper est, cum processibus atque redditibus concordabunt. Quintum ut scias quae negligenda aliter non solum in errores, sed in desperationem ex confusione pervenies. Sextum ut utilium quae principalia, et an unum, aut alterum, aut ambo, aut quando unum, quando alterum, hoc enim maxime necessarium. Septimum in quibus mastime contingant dubitationes et sunt quinque domorum divisio antiqua, et nova directio per meridianos iuxta proportionis, aut circulos positionis reditus, an processus significatorum electio, et loci mutati, aut mutati ingressibus comparati.

Hieronymi Cardani medici Mediolanensis expositionum in Cl〈audii〉 Ptolemaei libri IIII De iudiciis finis.