per tales cardinationes fulgorum tales consuevere esse, ad quales ipsa se Luna latitudine sua inclinaverit.
〈Commentarius〉
Hic docet cognoscere partes ipsius diei ex itinere Solis vel Lunae, quando Sol, vel Luna sunt in cardine, sed magis de Luna quia mutat et auget dispositionem temporis argumento sumpto ab aestu maris, qui increscit ex oriente Luna, dumque illa in medio coeli est maxime augetur. Eodem modo dicit ventos a Luna augeri ea ex parte ad quam Luna ipsa inclinaverit. Quamvis enim Sol et ipse ventos mutet, attamen ad eam partem mutare solet, ad quam Luna ipsa inclinat, dico ad ventos meridionales, si Luna fuerit in parte meridionali latitudinis suae, et boreales sic fuerit in parte boreali. Et nota quod ventos meridionales et septentrionales intelligere oportet, non Notum aut Septentrionem, sed per meridionales omnes illos ventos, qui continentur a Subsolano ad Zephyrum in parte superiore figurae ubi venti describuntur et per boreales eos omnes qui in medietate inferiore figurae continentur, ita ut figura ipsa in duas partes dividatur, superiorem et inferiorem, superiores venti meridionales dicantur, inferiores boreales. Itaque cum dicimus Lunam movere ventos boreales, intelligimus aliquem ex inferioribus, si vero meridionales, aliquem ex superioribus. Nam constat quod Sol ex se vice versa movet ventos orientales in oriente, et occidentales in occidente, similiter intelligendo per ventos orientales eos, qui sunt in parte sinistra, per occidentales vero eos qui sunt in parte dextra ipsius figurae. Itaque per has duas combinationes venti singuli ad horaria tempora, et distribuuntur, et augentur ac minuuntur. Quod vero dicat fulgorum cardinationes, nihil te moveat, cum Graece scribatur ὀσσέων ἤ ἐντρώπης. Centra enim luminarium observari iubet, non solum ipsa luminaria, insinuans nobis horarias mutationes, quae vel momento finiuntur, exquisita indigere scientia.
Sciendum est Iovem esse parentem serenitatis, Venerem pluviarum atque ideo si coniungantur, tempora sequi iuxta naturam illius, qui ex eis superior fuerit. Superiorem intelligo in coniunctionibus sex modis, primum qui plus potestatis habuerit in loco coniunctionis, magisque convenerit cum stellis, quae iuxta positae sunt. Secundum qui maiorem habuerint potestatem in cardine sequenti, tertium qui velociter motu fuerit, quartum qui fuerit proximior absidi sui eccentrici, quintum qui latitudinem habuerit magis borealem, sextum qui maiorem habuerit potestatem in loco luminaris vel luminarium, quae supra terram extiterint. Solem vero et Saturnum qualitatum aeris calidi et frigidi dominos esse constat Solem scilicet caliditatis, Saturnum vero frigiditatis. Iovem quoque et Mercurium esse dominos ventorum, Martem esse dominum imbrium, quae cum tonitru eveniunt tempestatum, fulgurum, grandinum et corruscationum. Lunam omnia haec ad inferiora deferre.
Textus LXVI
Ubique autem hoc tenendum est priorem ac posteriorem, generalem et primariae subiectionis causam sequi vero eam, quae sit particularium accidentium; sed tum efficaciam firmam in primis ac validam esse, cum generalis naturae dominatrices stellae illis quarum fuerit particularis curatio, aspectu ac configuratione sese coniunxerint.
〈Commentarius〉
Sensus huius partis textus est, quod semper debemus observare primum generalissima, quae maximas habent vires, ut deliquia et crinitas, inde minus universalia, quae sunt significata quartae anni, inde propria mensis, inde quartae mensis, inde diei, inde horarum et quod quanto generaliora, tanto efficacio-