PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 315

Facsimile

ad vigesimamtertiam. Sit igitur quadrata radiatio eorundem die vigesimaseptima iubet ergo per tempus quod est a die decimaseptima usque ad vigesimam tertiam cognosci tempus a vigesima die ad vigesimamseptimam et ita non iidem dies observantur, qui etiam cognoscuntur, sed bene participant, utpote a vigesima die ad vigesimamtertiam. Decursus enim ille prior in Luna signum est decursus tempestatis sequentis, quia causa prior est effectu.

Textus LXIX

Errantibus ac inerrantium splendidis circumfusae areae de proprietate coloris sui portendunt ea quae naturae ferunt stellarum. Inerrantium etiam quasi turbulas aspiciemus quo ille colore quaque magnitudine videantur. Nam si splendidiores grandioresque solito appareant quacunque in plaga coeli luxerint, ab illa ventos concitabuntur. Quin etiam nebulosi giri qui dicuntur, ut in Praesepi et alibi proprie, si sereno coelo aut exiles sint visumque fugiant aut perdensae esse videantur nimbos; puri vero ac vibrati, turbulentiam ventorum portendunt. Iam si stellarum earum quae utrinque ad Praesepe cernuntur Asinorum appellatione, una quae septentrionalis sit non appareat, flabit Aquilo; si vero altera australis non appareat, flabit Auster.

〈Commentarius〉

Haec est tertia pars in qua primum praesupponit quod quandoque contingit, scilicet areas stellis circumduci, harum igitur color et natura stellae significant quod venturum est. De natura stellae et coloribus superius doctrinam habuisti, sed tamen eam non simpliciter, sed quo ad tempestates attinet considerabis, nam nigra et livida saturnia sunt, tempestatesque et ventos significant orientales, rutila et martia turbulenta, tempora cum tonitru et fulguribus significant. Quod si composita sit natura, utpote circa stellam de natura Iovis, area de natura Martis videatur, iuxta naturam coniunctionis Iovis et Martis significabis. Porro de coniunctionibus planetarum superius dictum est, sunt etiam circuli singulis stellis, id est. Limbi Graeca lectio habet κατά τι πλῆθος ἐγγὸς ὄντων παρατηρητέον, id est, quae sunt secundum ambitum intus contentae spissitatis. De nebulosis giris, ut Pleiades et Hyades, reliqua textus declarat. In hoc enim toto opere constanter observatum est, ut si conversionem textus corruptam viderem (quod plerisque in locis contigit) sola emendatione contentus fuerim, si obscurus fuerit textus, ne vel unum et in expositum permittere volui. Si textus ipse per unum multa significare voluerit, quae defecerant omnia adieci. Verum ubi textus ipse perfectus fuit atque clarus, ne vel unum verbum addere volui, nisi forsan ad causae expositionem, unde admonitum lectorem pium velim, ut omnino id semper observet, quod textum ipsius Ptolemaei cum ipso commentario coniungat legendo, et ex his quasi unum corpus efficiat. Igitur ut ad rem revertar, causam exponamus quare gratia exempli Borealis Asinus, qui in tertia parte Leonis est nostro tempore, latitudinem vero habet borealem trium partium detracta tertia unius partis, si non videatur ventos efficiat boreales. Id vero contingit, quoniam ut in primo De rerum varietate libro scripsimus ventus fit eliso vapore a regione frigida versus nos. Cum vero stella illa non videatur indicio est vaporem ibi adesse congregatum, qui elisus ventos ex ea parte significabit. Sed dices cum Borealis Asinus non solum nostri comparatione, verum etiam Aegyptiorum australis sit quo ad declinationem, cum ab ea parte eligetur ventus