PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 248

Facsimile

contingit locus eclypsis, id est, initium eius quod quidem initium potest esse sub terra. Sed tamen melius est ut existimemus propter ea verba capitis praecedentis supra terram existens apparuerit quod sit ab initio orientis usque ad occasum, dividendo per duodecim horas quas vocant temporales seu inaequales, et secundum totidem horas menses numerentur. Utpote si disteterit ab ascendente quatuor horis, initium erit quarto mensi. Vel melius, ut medium ipsius deliquii pro tempore eclypsis statuas, et videas figura constructa cui cardini propius sit et si fuerit propius ascendenti, continget eventus ille in primis quatuor mensibus et si occidenti, in quatuor ultimius mensibus. Deinde dicit quod eadem ratione si deliquii locus medio eius tempore, quo scilicet maximum est fuerit, propinquius ascendenti, effectus maximus apparebit in prima tertia parte temporis ipsius effectus et si medio coelo ultro citrove, in secunda tertia parte temporis effectus et ita si propinquius occidenti, in tertia et ultima parte. Exemplum sit eclypsis solaris, cuius tempus deliquii sit unius horae cum dimidio et palam est quod significat effectum qui durabit anno cum dimidio, cadat igitur locus deliquii tempore maximae obscuritatis iuxta ascendens alicuius regionis, tunc initium talis effectus puta pestis significatae per tale deliquium, continget in primis quatuor mensibus, et per primos sex menses sequentes erit validissima, deinde mitigabitur paulatim donec compleantur decem octo menses ab initio in quo pestis incepit, seu ante viginti duos menses post tempus eclypsis. Rursus sit locus deliquii iuxta cor coeli magis quam orientem vel occidentem, tunc incipiet effectus seu pestis inter quartum et octavum mensem ab hora deliquii, et per sex menses sequentes, scilicet usque ad quartum decimum ferme ab hora eclypsis augebitur mediocriter, deinde sex aliis mensibus sequentibus fiet maxima pestis, post reliquis sex mensibus ita declinabit, ut post vigesimumsextum mensem tota finiatur. Rursus sit ut illa eclypsis cadat in occidentem, tunc effectus incipiet ab octavo mense usque ad duodecimum, et per duodecim menses sequentes erit valde magna, sed in ultimis sex mensibus sequentibus qui ferme terminabuntur ad trigesimum mensem, erit maxima pestis. Ex his sequitur quod nullius eclypsis effectus potest extendi ultra tres annos cum dimidio ab hora ipsius eclypsis. Et hoc erit quando fuerit maxima eclypsis Solis, quae non attingit duas horas cum dimidio, et fuerit in occidente, tunc enim incipiet in fine anni ab hora eclypsis, et durabit duobus annis cum dimidio ferme, et ita extendetur effectus usque ad tres annos cum dimidio. Eclypsis vero Lunae eadem ratione quando fuerit maxima et in occidente, non poterit effectus eius extendi ultra sexdecim menses, scilicet duodecim dilationis et quatuor operationis. Opinio igitur Ptolemaei est quod omnium eclypsium effectus incipiant intra primum annum ab hora eius. Haly vero deceptus est existimans quod posset proferri in deliquiis Solis, usque ad duodecimum annum propter authoritatem in Centiloquio quam credidit esse Ptolemaei, quoniam falso illi ascribitur. Similiter et deceptus est quod protulerit effectus eclypsium in multos annos, cum id facere non possint, neque secundum Ptolemaei opinionem ultra duos cum dimidio, ut dictum est, extendantur. Quod vero medium eclypsis et non initium assumamus, rationem habemus ex praecedenti capite, cum dixit in copulationibus enim defectivis Solis et Lunae praesertim evidentibus considerabimus defectuum signiferi locum, nam coniunctionem luminarium seu copulam praesupponit, haec autem non fit nisi in medio eclypsis. Secundo, quia evidentia quaerit, evidentissimum autem medium, non initium ipsius deliquii. Praeterea non loca, sed locum considerare docet, sed si initium considerare oporteret et finem, par enim est ratio utriusque.