PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 164

Facsimile

Solis in coeli medio, quod non nostrarum terrarum situs est ad meridiem maxime declinat; huius venti nominantur communiter Noti, suntque calidi et rarifici. Caeterum locus occiduus, quod ad illum cum Sol pervenit, tum primum humiditas per diem exhausta diffundi incipiat et humectus ipse est et qui inde exeunt venti, quos nominant Favonios, teneri sunt et madidi. Verum Septentrio totus frigidus est, propterea quod pro situ nostrae terrae longissime absit a calore cursus Solis per coeli medium quique inde spirant venti, commune appellatione dicti Aquilones, frigidi sunt et congelatores.

〈Commentarius〉

Maximam causam esse oportuit propter quam Ptolemaeus a solito ordine in ventis et diei partibus, seu partibus coeli quae horizonte et meridiano distinguuntur, recesserit. Si quidem ex ordine fuisset solito ut ventum orientalem veri assimulasset, et similiter primam partem diei, quae est ab ortu Solis usque ad meridiem, et partem illam etiam coeli quae inter horizontem et medium coeli posita est. Sequentem vero a meridie ad occasum aestati, ita et tempus et ventum, sed in hoc convenit, in prima autem non convenit. Similiter ventum occidentalem et partem primam noctis, quae est ab occasu ad mediam noctem poterat assimulare autumno, sed non facit. Partem vero, quae est ab imo coeli usque ad orientem, et noctis quae est a medio ipsius ad Solis ortum, et Borealem ventum, hyemi quod et facit ferme. Dissidet autem in duabus partibus quae sunt oppositae ab ortu, scilicet ad meridiem, et ab occasu ad coeli imum. Nam illam quae est ab ortu ad coeli medium, siccam facit, contrariam humidam atque ita ver siccum, autumnum humidum. Primum igitur videre decet quid Ptolemaeum in hanc opinionem impulerit, inde contrariae rationes adducentur Quatuor igitur rationibus, ut mihi videtur, Ptolemaeus innixus est prima est, quod nox tota sit humida, unde etiam illud poetae, humida coelo dies vero siccus. Ut igitur statueret diem totam siccam et noctem humidam, coactus est ponere partem quae ab oriente est ad meridiem, siccam et non humidam. Secunda est, quia dum Sol consurgit purus est et nitidus usque ad meridiem, pellit enim vapores, non trahit, excalefacere multum non potest cum sit novus. Igitur pars illa coeli ac temporis sicca est et contraria humida. Tertia causa est, quia si humida poneretur et calida velut ver, esset pars ima hyemi respondens, id est, a media nocte usque ad ortum Solis seu ab imo coeli ad ascendens, quare non posset esse principium vitae. Quarta adducitur a Ptolemaeo in textu, quod Sol cum oritur exiccat humidum vaporum, igitur est siccus et illud docet ab experimento quod venti orientales exiccent. Verum in oppositum plurima sunt. Primum, quod iam pervertat ordinem consuetum. Secundum, quod ventus orientalis humidus sit et adducit pluvias in Italia, quod et Galenus innuit 5. Methodi, occidentalis vero exiccat et serenitatem parit quod etiam Petrarcha docet in carminibus suis Italicis. Tertium, quod ventii idem in diversis regionibus diversos effectus prorsus faciunt. Quartum, quod Hippocrates in sexto Epidemiorum assimilat primam partem diei quae ab ortu ad meridiem, veri sicut tempus quod est a meridie ad occasum, aestati, et tempus quod est ab occasu ad mediam noctem, autumno, et reliquum hyemi ita etiam dicit moveri humores et morbos. Quintum, quod idem author in libro De aere et aquis dicit, quod civitates expositae Euro, sunt similes in qualitatibus his quae a tempore verno procedunt. Sextum, quia ratio sua de vere probat quod prima pars diei sit humida, calor enim moderatus elevat vapores. Septimum, quoniam si pars quae est ab imo coeli ad ascendens