nationes iuxta peculiarem rationem locorum occurrentium ipsi significatori. Haec autem sunt adiecta ob tres causas, prima, ut doceret promissores semper aliquid praestare, non semper omnia, quae pollicentur, et quando, et quomodo, et cur. Secunda, ut ostenderet artem esse infinitam, et quae iudicio, et coniectura ac existimatione solum perfici posset. Tertia, ut declararet hoc caput non solum inservire vitae, cui nuncupatum est, sed etiam omnibus causis, scilicet dignitati, divitiis, itineribus, atque aliis omnibus quaesitis. Exemplum habes locuplex in nostra genitura, quo potes multum te adiuvare anno trigesimosexto aetatis, Saturnus pervenit ad ascendens, et erat in proprio trigono, et finibus, et inimicus ascendenti, ideo debuit omnino interficere. Verum quia radii Veneris et Mercurii cadebant, post illum gradu uno cum dimidio, et Venus erat amica ascendenti, carpentum habens in illo, et Mercurius in natura Veneris dominus trigoni loci in quo est, et loci Saturni, et ascendens robustum propter Iovis praesentiam, et quasi geminatum apheta, cum radiis Lunae sextilibus, et ipsa domina ascendentis et in proprio trigono, non interfecit sed dedit fluxum urinae non involuntarium, sed potius multitudinem tantum, a qua perfecte nunquam potui liberari. Et ne credas me nugari, quandoque perseverat per aliquot dies ad multitudinem unciarum ferme centum, nec tamen laesus, nec factus macilentus ob hoc et manifestum est quod fit a frigiditate. Et medicus absurdus astrologiae imperitus, solum videns primam indicationem, curando me cum frigidis, ut quidam consulebant, interfecisset. Et causa quare tot planetae auxiliatores non potuerunt liberare, est quia Luna est debilis in duodecima, Iuppiter retrogradus, peregrinus, dominus octavi loci et ascendens secundum longitudinem, Venus et Mercurius debilissimi in sexto loco, et vespertini de nocte et quasi sub radiis, et Mercurius praeter id retrogradus. Et hoc exemplum, si bene animadvertis, docet te infinita. Et ego utor exemplis in mea genitura et filiorum tantum, cum plurimae aliae sint illustrissimae, quia ubi de directionibus agendum est, exquisitissima temporis notitia opus est, ne artificis error in aliis arti tribueretur.
Notandum quod ex hoc textu Ptolemaeus insinuat ipsummet punctum concursus radii anaeretae, vel corporis eius cum apheta esse observandum, et in eo fieri effectum. Quia dicit quod si processus, aut ingressus, non conveniat non interficit, ergo non expectat congressum in operando, sed statim operatur. Attamen dico quod post etiam et ante operatur cum processus convenerit, et quandoque interficit, cum in ipsa hora congressus non interfecerit. Unde duo magni morbi sibi invicem succedentes parvo intervallo indicant mortem in secundo, quia indicant, vel quod concursus praeteriit, sed a processu impeditus prius post adiutus et ita interficit, vel adiutus congressus in primo morbo, sed non perfectus, in secundo perfectus interficit. Et ita punctus ipse aliquid semper operatur, non negat Ptolemaeus propter hoc quod in sequentibus verbis, et in ultimo capite operis dicit, concursum quamvis imperfectum, adiutum processu, perficere opus.
Afflictis enim simul locis) Insinuat nobis Ptolemaeus quod aphetae non prorsus exiccent suam vim sed sunt aliquando adeo potentes ut nesciat quis sit praeferendus, velut si in nocturna genesi, Sol sit in ascendente Luna, in septimo vel undecimo, vel nono loco, in signo masculino, et si in diurna Sol fuerit in fine, undecimae aut septima, etiam Luna in apice decimae in Cancro, tunc dubitamus quem nam debeamus constituere aphetam. Et intelligit quod quandoque ambos consyderare oporteat. Et quandoque natus cum habuerit aphetam principalem debilem afflicto graviter ascendente moritur. Et ego non obii ex transitu Martis, aut Saturni superascendens, quia Luna vere in via Ptolemaei est, apheta ut ostendam suo loco. Unde dissolvitur dubitatio non levis, quia aliquis posset dicere se queretur ex hoc dogmate quod nativitas fa-