PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 326

Facsimile

veritate declinant, necessarium fuerit tradere quemadmodum quis partem signiferi inveniat quae tum in ortu debeat constitui iuxta naturae consentaneam rationem, proposita illa quae secundum datam proxime horam ex ascensionum doctrina inventa est.

Accipiemus igitur eam quae proxime partum antecessit coniugationem, sive illa interlunii fuerit sive plenilunii, et observantes diligenter in interlunio quidem utriusque luminaris, plenilunio vero eius quod supra terram extiterit partem, quae nam stellae partus tempore gubernent; quae quidem ratio in his quinque consistit triangulo videlicet et domicilio, altitudine, termino et irradiatione seu configuratione; hoc est cum unum aut plura horum aut etiam universa quaesitus locus erga potituram dominatione stellam obtinet. Si igitur unum his omnibus aut pluribus instructum reperiemus quam ille partem occupat, eius signi in quo versatur tum quando foetus in lucem aeditur, quota sit animadvertemus, totam enim oriri iudicabimus eius signi quod ascensionum regula proximum huic deprehensum est. Quod si duo pluresve ad principatum aspirant, cuius partilis locus partis tempore vicinior numero fuerit illi qui iuxta ascensiones in ortu existit huius partium numero utemur. At si duo pluresve in hac propinquitate pares sunt is qui potiorem habet rationem tum angulorum, tum etiam conditionis praerogativa praeferendus erit. Verum sane ubi huius dominationis partium distantia maior invenitur a posito horoscopo quam a medii coeli cardine, tum eodem partium numero ad constituendum medii coeli angulum utentes secundum eius ductum reliquos cardines figurabimus.

〈Commentarius〉

Sensus talis est, ut cognoscas ascendens tempore nativitatis, accipe planetam qui dominatur in loco coniunctionis luminarium praecedentis nativitatem, vel si proximior fuerit oppositio eorum nativitati, accipe planetam qui dominatur loco luminaris quod tempore oppositionis est supra terram et si unum esset in orientis linea alterum occidentis, accipe orientalem, et considera in quo gradu sui sit signi, et considera medium coeli et ascendens, et cuius numerus fuerit proximior numero illi, statues illum angulum sub eo numero signi, reliquum vero cum tota figura iuxta rationem duodecim domorum. Et si plures essent domini accipe illum qui plures habet dignitates ex quinque hora nativitatis in loco adeo ut sint duo, quae distinguit luminaris locum in oppositione, et accipit illum qui est supra terram oppositionis tempore non nativitatis et dominum loci potiorem hora nativitatis non coniunctionis, aut oppositionis et hoc quia mutatur quandoque trigoni dominus primus et irradiatio. Ut si coniunctio vel oppositio tempore quo fit, fuerit in Leone, in nocte, ita, quod Luna sit, ibi et hora nativitatis Iuppiter aspiciat locum illum, accipiemus eum, secus si respiceremus ad horam coniunctionis, aut oppositionis acciperemus Solem, qui ibi dominatur et aspicit cum Iuppiter non aspiciat, sed quia hora nativitatis contrarium accidit, accipere oportet Iovem.

Exemplum in secunda genitura datum mihi tempus fuit quod vides, et ascen-