Hoc caput est perfectio artis, et utilissima ac praestantissima totius operis pars. Si enim cognovero me futurum divitem, inde pauperem, hoc est infoelicissimum, si post paupertatem, divitem, felicissimum, si semper divitem mediocre. Igitur cognoscere me futurum divitem nihil est, nisi cognoscam tempus quando ero et ita de morte atque aliis. In eo igitur declarat primum unum generale quod est.
Textus LXXVI
Omnino igitur in universis geniturarum capitibus propositum nobis est prius prins B quoddam et antiquius, veluti fatum aut ipsi regioni peculiare, cui reliqua quae in genituris singulatim explorantur subiacere oportet, quemadmodum quae ad corporis formam et animorum constitutiones attinent, morum item et consuetudinum dissidentia. Itaque par est naturae obsequentem iudicem primas ubique potioresque causas compraehendere, ut ne quemadmodum in genituris praefari solent Aethiopem, verbi gratia candidum aut levibus capillis, Germanum vero aut Gallum nigrum faciat et crispum, aut hos quidem mites et literarum artiumve studiosos, Graecos vero immanes et ineruditos; neve contra mores ac leges, Italo decernat sororis matrimonium, cum hoc apud Aegyptos aut Aegyptio matris, cum apud Persas fas sit; prorsus igitur proponere oportet universalis fati rationem, deinde singula aucta minutave accomodare.
〈Commentarius〉
Quod proposuerat in praecedenti textu nunc docet, scilicet ut naturae rerum, id est, rebus ipsis, quae natura constant, consuetudine, legibus, accommodata doceat. Simul etiam particulari rerum explicationi, id est, ut hoc caput omnibus aliis inserviat. Doceatque quando uxorem ducet, quando amicitias iniet, quando suscipiet filios, itinera aget, atque ita de aliis omnibus. Quare hoc agat est manifestum, docuimusque antea, sed cur consentanea naturae videtur frustra repetere, nam hoc superius in primo libro declaravit, nec decet in tanta brevitate praeter solitum quicquam repetere. Id igitur non solum utiliter, sed etiam necessario factum est, cum enim singularia non sint nisi moderatio generalium, ut visum est, ita dicit divisiones temporum polliceri nequeunt quod in genesi non promittitur. Hoc docuit quia plerunque necessarium esset in multis annorum circuitibus, et multis genituris quaedam magnifica contingere, quibus elati magna praedicamus, quae tamen non evenient. Monet igitur nos omnia tam mala, quam bona ad genesim esse referenda. Cuius exemplum praeclarum habebis in nostra genesi, ubi directiones et revolutiones egregiae admodum, quod in aliis maximum decrevissent, mihi etiam maximum pro geniturae qualitate, praestiterunt. Ita contraria ratione in magnifica genesi, aut infelicissima, minima quaeque magnos effectus, iuxta rationem geniturae, pariunt. Secunda causa est propter supervenientes constitutiones generales belli, pestis, naufragii, in quibus homo malum experietur, quo tempore bonum expectabat, iuxta divisionem temporum. Tertiam causam, quia alias duas superius explicaverat in secundo et tertio libro subnectit.
Textus LXXVII
Ita quoque in temporibus partiendis aetatum in unoquoque decreto quid cuique conveniat, prima ratio habenda est ne ex vulgari et simplici exploratione per inscitiam praedicemus puero nuptias