PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · A5r

Facsimile

igitur an negant animas ab humoribus affici et litem contra sensus contra medicos etiam intendunt? An vero concedunt hos quidem a bile flava fieri iracundos, illos a melancholia perfidos, alios a pituita ignavos? Sed impium putant et verentur fateri Martem augere flavam bilem, Saturnum melancholiam, Lunam pituitam. An refert postquam phanatici concesseritis mores ab humoribus immutari, dicere quod bilis fiat vel a Marte vel a pipere vel ab aere calido? Nisi et impuro ore illo velitis Deum in haec foeda vocare et illum etiam authorem humorum facere, refragrante sensu cum videamus ex piperis multo usu aestatis tempore, Marte dominante, bilem maxime multiplicari, ergo quid iam prophetae voluerint satis intelligitis. Quorum tamen praeceptis quantum ad mores et caeremonias per novam legem abrogatum est, si non vultis et nos a suibus abstinere et suffocatis. Multa enim illo tempore ut Christus testatur concessa sunt ob cordis illorum duritiem multa vetita ob peccandi licentiam, quae omnia orta vera luce extincta sunt. Si hoc modo peccatum erat in lege veteri adversus primum praeceptum erat ne homines stellas pro Deo vivente adorarent. At nunc, o stulti, quis stellas velit adorare Christo relicto? Venio ad iurisconsultos, qui primum ab illa Romana severitate originem duxerunt, qua philosophi, qua medici, qua rhetores, qua mathematici et ut uno verbo dicam, omnia liberalia studia a Romana civitate arcebantur. An decet ob id etiam nunc odisse medicos et philosophos quod illi oderint? At dices lex illa de medicis, philosophis ac rhetoribus abolita est, astrologorum manet sed non est haec lex de astrologis verum mathematicis. Mathematici dicebantur illi qui, ut nostro tempore per puncta et numeros notasque divinabant quod genus divinandi, ut insulsum penitus est, ita impium et abominandum legibusque coercendum. Omne enim quod est extra publicam utilitatem et nullius usus explodi debet atque puniri. Vis enim intelligere improbe adulator quisquis es, quod quae damnata fuit vera haec astrologia non erat? Praeter id quod aliud est dicere mathematicam, aliud astrologiam et quod nemini unquam prohibitum fuit per astra, Solem, Lunam, ortus et occasus syderum divinare, ut apud Plinium constat, quod ante Ptolemaeum, qui tempore Antonini Pii floruit, motus astrorum inventi non erant, lex vero ipsa sancit a longe prius antequam fuisset Antoninus sub Tyberio et aliis manifestum est vel non fuisse astrologiam damnatam vel si omnino fuit quod nondum inventa esset stolidum nunc est ea perfecta, amplius in apertissimis caecutire, stolidius vero longe pertinaciter ineptire.