PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 163

Facsimile

liam, et ad naturam alterius temporis tendunt in Geminis calor superat humidum, in Virgine siccum superat calidum, in Sagittario frigidum superat sic cum, in Piscibus humidum superat frigidum. Secundum hoc igitur habes naturam duodecim signorum ad unguem et quia, ut dictum est, omne quod potentia est tale, fit actu tale planetae in his signis, et fixae, et cometae, et ascendens, et reliqua talia fiunt et adipiscuntur naturam signi. Ex his etiam sequitur quod Taurus est temperatissimum signum quod sit in coelo, nam est temperatissimum quartae partis vernalis, quae est temperatior omnibus aliis, et Leo est ardentissimum omnium signorum quae sunt in coelo, biliosissimum et animosissimum, quia est ardentissimum quartae partis aestivae zodiaci, quae est calidissima et siccissima omnium partium zodiaci. Et Scorpio erit perniciosissimus et inimicissimus naturae humanae, quia est frigidissimus et siccissimus omnium signorum quae sunt in coelo et ideo venenum ei merito tribui potest. Aquarius vero erit timidissimus et ignavissimus, frigidissimus et humidissimus omnium signorum, etc. Hucusque locutus est Ptolemaeus secundum vera principia physica, et absque dubitatione digna, modo quis sciat distinguere inter caliditatis magnitudinem et naturam, seu luminis et opus eius, quod est in se calidum ubi multum sit de lumine, et frigidum ubi parum sit de lumine et calore et in comparatione ad elementa, humidum ubi sit multum de vapore concocto siccum ubi sit parum de illo vapore concocto, et de illa humida substantia. Omne enim astrum qualecunque sit, sicut est author caliditatis, ita etiam humidi, sic ut frigidum et siccum in astrorum operibus non sint qualitates contrariae, calidi et humidi, sed nomina mensurae parvitatis calidi et humidi. Et ut sciat distinguere inter primas qualitates in quanto quae sunt substantiae, et inter qualitates primas, quae sunt accidentia et impressiones, ut sit exemplum, quod Taurus est temperatissimum signum plurimum habens calidi et humidi, quia est signum vernale medium, ut dictum est, dicetur tamen planeta in eo siccus cum Taurus fuerit, in parte orientali coeli secundum qualitatem, id est, quod natus sub illo, licet habeat plurimum de calore naturali, et humido vitali quod substantia ipsi idem est, ut in medicis expositionibus docuimus, illud tamen humidum erit siccius, et non erit tam purum, neque tam fervens secundum qualitatem, ut esset humidum illius qui natus esset cum Taurus occidit. Et ita per contrarium natus sub planeta in Libra occidente, humidum habet purius et syncerius secundum qualitatem, non erit tamen neque densum, neque multum, imo ut ita dicam, aqueum et bene vides ista non repugnare. Dabo aliud exemplum clarius capiatur puer, et senex, et nutriantur duobus annis, puer quidem lentibus decoctis et brasica, bibens aquam, senex autem carnibus et ovis, et vino dulci bono, puer referet temperiem nati sub Tauro tam in quanto quam in quali, et senex nati sub Libra, tam in quanto quam in quali. Haec igitur volui te intelligere, quoniam dubia videntur et non sunt et sunt claves ad intelligendum omnia dicta Ptolemaei tam quae antecedunt, quam quae sequuntur, sed quae subiicit cum clara videantur, maximam in veritate habent dubitationem et sunt.

Textus XXXIX

Ad hoc exemplum quatuor anguli horizontis, ex quibus nascuntur, totas illas partes occupantes venti etiam distribuuntur. Orientalis enim ariditatis plurimum habet, quod cum ibi Sol est, tum per noctem excitata humiditas desiccari incipiat; hinc igitur venti spirant aridi et desiccantes auras, qui vere subsolani vocantur. At plaga meridionalis et calidissima ipsa est, propter flammationes