litatis propter propinquitatem ipsi terrae, id est, cum erit in media cum Sole quadrata radiatione, tunc maxime humectabit. Hoc autem magis in ea quae sequitur oppositionem, quamque coniunctionem. Ob id tunc maxime oceani aestus augentur. Quintum, quod cum caliditas augeatur iuxta luminis quantitatem, quam a Sole recipit, cum magis plena erit luminibus tunc magis excalefaciet. Sextum, quod cum Luna in quadrata radiatione Solis sit humidissima, quia terrae propinquissima et mediocriter calida, quia mediocre lumen habet a Sole, ideo tunc maxime putrefaciet, et hoc est manifestum in pestilentiae temporibus experimento. Nam nullo tempore magis saevit pestis, quam in ultima quadra. Septimum, quod Luna ut propinquior Soli fuerit plus simpliciter recipit luminis a Sole, minus autem in comparatione nostri. Ideo vero cum recedit maxime a Sole tunc plena luminibus dicitur. Octavum, quod in planetis tardioribus non tantum facit velocitas motus, sicut in tribus inferioribus. In Venere igitur velocitas motus consideranda est, et multum facit, magis autem in Mercurio, maxime autem in Luna.
Ut vero Solis proprium est gignere et vitam animamque fovere, ita Lunae corporis incrementa praebere, ob id humidis omnibus praeest. Et nocte etiam quod eo tempore maxime illius vis vigeat, cuncta augentur maxime plantae, ut in die vitam accipiunt floresque aperiuntur, et fructus ac semina maturantur. Eademque ratio est aspectuum illius ad Solem in incrementis, quae quatuor temporum in Solis vita augenda, nam prima quarta maxime humectat, secunda calefecit, tertia siccat, quarta refrigerat, atque huiusmodi plerunque est, dispositio cerebri natorum. Sed et ipsa ad Solem habitudo si subtilius distinguatur, in novem dividitur discrimina. Falcata a prima visione ad sextilis Solis radios, inde ad quadratos dividua ad trigonos vero gibbosa, post plena, usque ad Solis oppositionem, inde ad trigonos radios rediens, globosa ad quadratos, ex his repanda, post caesa, inde incurva, demum silens et occulta.
Saturni autem stella quia plurimum recedit a Sole, debiles recipit illius radios, igitur minimum calefacit simpliciter, hoc autem est multum refrigerare incomparatione quo ad nos. Cum vero Saturnus, Iove et Marte intermedio, distet a Sole, longe plus distat quam Luna, quia Martis et Iovis coeli decuplo maiores sunt coelis Veneris et Mercurii, et quoniam tarde movetur longe frigidior est Luna, quae velocissime et generaliter nullum astrum frigidum est, sed non tantum calefacit, quantum ex usu humanae naturae est, quae calida est et humida, et non parum planetarum autem comparatione calidus est et humidus. Coacti autem sunt antiqui dicere Saturnum frigidum, valde et ita credere, quia elementa omnia non posuerunt frigida, ut nos arbitramur, sed aere esse calidum, et etiam ignem esse elementum frigiditas ergo est elementum. Astra dicuntur frigida, quae non possunt quantum debent calefacere, illa eiusmodi est Saturnus ob altitudinem et substantiae raritatem.
Caeterum dat regulam generalem, quoniam oportet in aliis quinque erraticis considerare illorum habitum ad Solem non solum, sed etiam ad Lunam. Quomodo autem, dicemus inferius, bifariam autem generaliter, vel aspectuum ratione, vel ut sint orientales a Sole hac enim constitutione omnes gaudent, et ut sint occidentales a Luna. Dixit autem Saturnum parnum arefacere, quia plurimum ab humido terrae distat quoniam declaratum est quod Luna propter id humectat, quia plurimum vaporum elevat a terra propter proquinquitatem. Saturnus igitur cum sit distans plurimum a terra, siccabit, quia comprimet vapores humidos propter crassitiem et paucitatem caloris sui. Parum autem, dicit, exiccat, quia non potest fieri siccitas magna, ut dictum est, nisi a calore immenso. Saturnus autem praeest plantis, non quia frigiditas eius faciat ad plantarum generationem, nihil enim minus, sed quia prohibet generationem vermium frigiditate sua, et seminis putredinem, a quibus semina cor-