PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 344

Facsimile

tilem, adeo ut si quis fidere velit multum, magnos sit commissurus errores. Quod animadvertens Ptolemaeus in sequenti capite, admonet de fratribus maxime, quia debilissima significatio est horum, ne artis metam excedamus. Ego vero rursus admoneo, ut neque in his, neque parentibus, neque filiis, neque sexu, neque numero neque monstris simus in praedicendo animosi, sed tamen si quid fieri securius potest, licet de parentibus per nativitates filiorum praedicere et maxime primogeniti et ultimi. Caeterum quod ad sexum, numerum et monstra, id magis ad generationis principium, quam ad nativitatem praedicere pertinet. Atque, id est, de quo Ptolemaeus in initio huius libri nos admonuit.

In avorum autem consideratione erecta patris figura, ut te docuit in fratribus per exemplum de matre docebit, alterum significatorem patris accipies. Magis autem effoetae aetati convenit Saturnus, cuius conditionem ad stellas considera. De statu vero non Solem, nisi ex parte, sed medium coeli ipso significatore in ascendente constituto, dominumque eius. Unde in nocturna genitura similior erit avus patri quam in diurna, cum patri Sol, avo Saturnus praeficiatur. Et suas quod genesi, mortui parum aut nihil significat, ut neque de mortuis eorum, qui vivunt.

〈III.5〉 Caput V

Textus XVII: De fratribus e sororibus

Quae ad parentes igitur pertinere videntur ex his quae iam dicta sunt manifesta prope sunt. De fratribus vero, si quis et hoc generatim inquirat nec ultra quam fieri possit numerum quoque accurate et singulatim exploret convenientius, sane id acceperit de iis Solis qui eadem matre geniti sunt ex eo qui coeli medium occupat signiferi loco in matris figura, quae interdiu a Venere noctu a Luna accipitur, cum hic quaestioni de prolibus matris destinatus sit, futurus etiam index eorum quae de fratribus opinari oportet. Cum igitur beneficae cum hoc loco configurantur, amplum fratrum proventum pronunciabimus, pro ipsarum stellarum multitudine iudicium instituentes, et utrum in signis reperiantur uniformibus an duplicibus. At si maleficae supra haec loca attollantur aut iis opponantur, paucitatem fratrum significant, maxime si et Solem complexae fuerint. Quae dissidentia si in angulos cadat maxime horoscopo, Saturnus quidem primogenitos primove educandos curat, Mars vero reliquorum morte fratrum paucitatem adducit. Si largitores fratrum planetae sat pulchre quantum ad mundi situm attinet collocati videntur, splendidos clarosque promitti existimandum est, si contra, humiles et obscuros; si superant largitores aut ad eos feruntur malefici, brevis etiam vitae. Ac mares quidem ab his qui masculini sunt pro mundi situ, foeminas a foemininis, rursus priores natu qui orientales sunt, occidentales vero posteriores. Ad haec si fratrum authores convenienter configurati