bonae, cum coniuge tamen mali aut malae. Aliqui etiam licet pauci vel aliquae mali malae uc natura sunt, cum coniuge tamen quiete vivunt, seu ob Veneris dilectionem, seu morum similitudinem.
Declaratur autem ex hoc textu quod applicationem etiam radio admittit dummodo testimonium praebeat. Praebet autem si in loco dominetur. Mulierem autem bonam intellige ut hominem pictum, non simpliciter, sed cum adiectione. Manifestum est autem, et hoc gentibus contingere. Nam apud Belgas viri quiescunt, mulieres negotia tractant. Apud hos igitur et horum similes Saturnus Lunae ab initio consuetudinis commixtus fuit. Neque vero dubium est tam beneficas, quam maleficas iuxta status diversos magnum discrimen etiam in eodem astro efficere. De astris autem agit hic quemadmodum diximus, non tantum de planetis.
Textus XXIIII
In mulierum autem coniugio spectare oportet Solem, is enim repertus in quadrantibus orientalibus eas significat vel in prima adolescentia nuptu dari vel post aetatem consistentem, cum adolescente matrimonium contrahere; in occidentalibus vero, tarde nubentes aut mature, sed cum seniculo; et in signo unius formae aut cum planeta uno matutino deprehensus, semel tantum nubentes; in multiformi vero aut pluribus matutinis configuratus, saepe coniugium iterantes. Ac si Saturnus hoc modo Sole configuratus sit, compositos maritos habebunt ac commodos et industrios; si Iuppiter, venerabiles et magnanimos; si Mars, immorigeros, strennuos a liberis et uxore alienos; si Venus, iucundos et formosos; si Mercurius, victui consulentes et agiles; Venus autem cum Saturno ignavos facit et in venereis frigidos; cum Marte, calidos, ad congressum proclives, adulteros; cum Mercurio, liberorum amantes.
〈Commentarius〉
Si omnia quae in hoc capite dicta sunt, de uxoribus ex Lunae statu in tribus proximis sectionibus, ad maritos referantur ex Solis statu in mulierum genituris, plana erit sententia. Hoc solum interest, quod in Sole matutinos planetas considerat loco vespertinorum a Luna. Nam et in Luna, et Sole considerat planetas quibus applicant, an matutini sint, an vespertini, seu quo ad Solem, seu quo ad genesim ipsam. Praeterea eadem ambo etiam de Luna animadvertit. Ex hoc alius dissolvitur scrupulus, nam cum Saturnum dixerit in Lunae applicatione significare eos, qui uxorem non ducunt, postmodum subiecerit, Lunam illi applicantem significare maritos frugi, intellexit Saturnum solum efficere coelibes, cum Luna fuerit sub Solis radiis in mulieribus, quemadmodum in viris cum fuerit a Sole occidentalis, aliter coniugium minime impedit. Cur vero praetereat coniunctionem Veneris cum Iove in maritorum qualitate decernenda cum in uxorum non praeterierit, causa est quoniam liquet ex dictis illos futuros bonos, moderatos et modestos, cum docuerit Saturni, et Martis vires hac in causa quasi esse contrarias.
Textus XXV
Orientales quadrantes hoc loco accipimus, cum de Sole agimus antecedentes et signum signiferi ascendens et occidens, cum de