PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

⟨VIII⟩

⟨VIII.2⟩ De positione lactei circuli

Itaque aplanarum quidem stellarum ordinatio talem nobis hanc hanc] habeat F1 expositionem. Adiungemus autem convenienter et de lactei circuli dipositione, ut est maximus, et sicut singulas partium observavimus temptantes particula particula] add. om. in lac. V3 particulares F1 fantasias constituere. Quoniam ergo galarias galarias] galaxias F1 quidem non est circulus simpliciter, sed zona quedam que lactis per totum obtinens colorem, unde et nominationem habuit, et ipsa vero neque plana quedam nec ordinata, sed et latitudine et colore et spissitudine et positione differens et quoniam secundum aliquam partem dupla contingit, et ita simpliciter videntibus bene utique in in] om. F1 intelligibille sit. sit] fiet F1 Particularia vero et operosiore indigentia observatione ita se habentia invenimus. Itaque dupla pars zone alterum equidem quasi contactum habet ad turribulum, alterum vero iuxta avem, et precedens quidem et et​] om. F1 zona nequaquam contingit alteram. De sectione enim facit secundum eum qui ad turibulum contactum et secundum eum qui ad avem. Consequens ergo contingit reliquam partem galaxie et unam facit zonam, per quam utique veniet et maximus secundum mediam ipsam maxime scriptus circulus, super quam primum faciemus sermonem ab australissimis ipsius partibus incipientes.

Ista ergo feruntur quidem per pedes Centauri, magis autem sunt rariora et obscuriora et que quidem in ungue posterioris et dextri pedis paulo australior est boreali linea galaxie, similiter autem et que in anteriori sinistro genu et que sub dextro posteriori sphero. Que vero in posteriore et sinistro brachio in media iacet galaxia. Que autem in eodem sphero distant ad arctos ab australi arcu portionibus duobus ad proximum, qualium est maximus circulus ccclx. Et sunt paulo spissiora que secundum posteriores pedes. Postea borealis quidem arcus galaxie distat ab ea que in yliis fere portione i et dimidia ad proximum, australis vero deprehendit quidem ea que in loco ignis turribuli, attingit vero duarum que in igne continuarum borealiorem et duarum que in basi australiorem. Que vero in boreali parte ignis et que in medio igne in ipsa iacent galaxia et sunt rariores iste magis partes. Deinde borealis quidem pars galaxie deprehendit tres spondiles que ante centrum Scorpii et consequentem centro nubi simillem circuitionem. Que vero ad meridiem arcus contingit quidem eam que in dextro et anteriori sphero Sagittarii, comprehendit vero eam que in sinistra manu; et que quidem in australi parte sagittarii extra galaxiam est, que vero in cuspide sagitte in medio ipsius. Ille autem que in boreali parte Sagittarii et ipse iacent in galaxia paulo plus una portione usque distans ab utroque arcium arcium] corr. ex parcium V3 australis quidem ab eo qui ad meridiem, borealis vero a contrario et sunt que quidem secundum tres spondiles paulo spissiora. Que vero circa cuspidem multum inspissantur et fumosa apparent, que autem deinceps paulo quidem sunt rariora, extenduntur vero versus Aquilam eamdem fere latitudinem servantia. Et ea quidem que in extrema cauda Serpentis, quem habet ophioycus in puro iacens aere, paulo plus una portione distat a precedenti galathie arcu. Sub ipsum vero iacentium lucidarum precedentes due in ipsa iacent galaxia, australior quidem distans a consequenti arcu una portione, borealior vero duabus, et consequens quidem earum que in dextro humero Aquile contingit eumdem arcum, precendens vero intus deprehenduntur, similiter autem et precedens lucida earum que in sinistra ala. Que vero in metafreno lucida et due que in directo ipsi paulo deficiunt et ipse attingere eumdem arcum. Post hec vero et sagitta tota comprehenditur in galaxia; et ea quidem que in in​] del. galaxia V3 cuspide portione una distat ab eo qui ad orientes arcu, ea vero que in gliphide duabus portionibus ab eo qui ad occidentes; et sunt ea quidem que circa Aquilam paulo spissiora, reliqua vero paulo rariora. Deinceps autem in avem venit galaxias et ille quidem qui ad arctos et occidentes arcus determinatur in curvatura et sub ea que in australi humero avis et ea que sub ipsam in ala eadem et duabus que in australi pede. Ille vero qui ad orientes et meridiem determinatur quidem sub ea que in australi extremo pede, comprehendit vero duas que sub eamdem alam infiguratas distantes ab ipsa prope duas portiones, que etiam sunt ille que circa alam paulo spissiores. Ea autem que deinceps contingunt quidem istam zonam, spissiora vero sunt multum et velut ab alio principio visa. Nam declinant quidem ad extremas partes alterius zone. Defectum vero ad illam facientia ex eo quidem quod ad meridiem latere contingunt dictam nunc zonam raram multum existentem secundum contactum. Incipit vero post illum qui ad alteram defectum spissitudinis a lucida que in occulo avis et ea que in boreali genu nebulosa circuitione. Deinde revertentia parum eam usque que secundum australe genu extendunt spissitudinem paulatim rarescentem usque tyaram Cephei; et terminat illud quod ad arctos latus et australi trium quasi tyara et tribus consequentibus, secundum quam et prominentias facit duas: unam quidem velut ad arctos et ad orientes declinantem, alteram vero velut ad meridiem et ad orientes. Post hec vero comprehendit galaxia Cassiopiam totam sine ea que in extremo pede; et ille quidem qui ad meridiem arcus determinatur sub ea que in capite Cassiepie. Qui vero ad arctos et sub ea que in pede scabelli et sub ea que que] add. in F1 tibia Cassiepie. Relique vero et circa istam omnis in galaxia iacent; et illa quidem que ad arcus rarioris sunt dispositionis, que vero circa mediam Cassiepiam longam spissitudinem ostenditur. Deinceps autem dextre partes Persei comprehenduntur a galaxia. Rursum illud quidem quod ab arctis latus rarissimum existens determinat illa que extra dextri dextri] dextrum F1 genu Persei sola, illud autem quod a meridie spissimum existens et que in dextro latere lucida et trium que a meridie ipsius due consequentes. Continentur vero in ipso et que in manu nebulosa circuitio et stella que in capite et ea que in dextro humero et ea que in dextro cubito. Illud autem quod in dextro genu quadrilaterum et adhuc in eodem gastroknimio in media iacet galaxia. Que vero in dextro talo et ipsa inter est parum quod ad meridiem latus. Post hec vero Eniochi apparet zona dispersionem rariorem ostendens; et ea quidem que in sinistro humero, vocata vero Capra, et que in dextro brachio ii paulo defitiunt contingere eum qui ad orientes et arctos arcum galaxie. Que vero super sinistrum pedem in peripodio parva determinat illud quod ad occidentes et meridiem latus, que autem supra dextrum pedem gradu dimidio intus est eidem lateri. Due vero que in sinistro brachio continue, vocate autem hedi, in media iacent zona. Deinceps autem venit galaxias per pedes Geminorum spissitudinem aliquantam et longam ostendens que secundum ipsas que in extremis pedibus stellas. Itaque consequens quidem earum que sub dextrum pedem Eniochi in directo trium et earum que in collorobio Orionis ii ea que consequens et earum que in extrema manus manus] manu F1 ipsius iiiior ille que ab arctis precedentem arcum galaxie determinant. Que vero sub dextram manum Eniochi lucida et ea que in extremo pede pede] corr. ex pedem V3 consequente consequentis Gemini intus sunt una porcione ad proximum consequenti lateri. Que vero in reliquis extremitatibus pedum in media iacent galaxia. Hinc egreditur zona et canem et, Prokuna prokuna] corr. ex prokina V3 quidem dividens ad orientes totum non paulo extra galaxiam, canem vero ad occidentes et ipsum fere totum extra existentem. Nam eam quidem que in dorso ipsius prominens quedam quasi nubes comprehendit, deinceps autem consequentes ipsi tres in collo Canis parum contingere deficit. Que vero super caput Canis extra et longius sola intus est ei qui ad orientes arcui duabus portionibus et dimidio ad proximum, et est dispersio hec parum tota rarior. Post hec vero per Argon fertur galaxia; et borealis quidem et precedens earum que in parmula pupis disterminat illum qui ad occidentes arcum zone. Que vero in media parmula et que sub ipsam due continue et que in principio pavimenti quod ad gubernaculum lucida et earum que in tropi trium media paulo defitiunt contingere idem latus. Borealis vero trium que in istodotio istodotio] istodocio F1 disterminat eum qui ad orientes arcum; et illa quidem que in acrostolio lucida intus est eidem lateri una portione. Illa vero que in castromati consequentem parmulam lucida extra est eidem lateri una portione. Australis vero duarum que in medio malo lucidarum attingit idem latus. Due vero lucide que in eadem abscisione tropeos intus sunt precedenti arcui duabus portionibus ad proximum. Hinc vero iam contingit galaxia eam que per pedes Centauri zonam et est quidem et hec que per Argon dispersio parum subtilis. Inspissata vero fuere ipsius magis que circa parmulam et que circa istodocium et que circa abscisionem tropeos. Predicta vero zona defectum, ut diximus, faciens ad comprehensam secundum turibulum et inde principium faciens a corde quidem Scorpii tres spondiles comprehendit. Consequentem vero trium que in corpore extra habet ei qui ad occidentes arcui una portione. Que vero in quarta spondili in puro aere qui inter duas zonas iacet equaliter ad proximum ab utraque distans et paulo plus una portione.

Post hec vero precedens zona reflectitur ad orientes circuli portioni similiter et precedens quidem latus galaxie determinat ea que in dextro genu Ophiulchi, consequens vero ea que in eadem antikiminio. Precedens vero earum que in extremo eodem pede contingit idem latus. Rursum vero deinceps eum quidem qui ad occidentes arcum ea que sub dextra cubitum ophiulchi determinat, eum vero qui ad orientes earum que in extrema eadem manu duarum ea que precedens. Hinc vero et defectio puri aeris magna fit, secundum quam iacent que in cauda Serpentis ii post ea que in extrema. Turtuosa vero pars tota zone subtilis omnino et fere aeri aeri] add. aerie est F1 dispersionis sine iii spondiles comprehendente. Hec enim parum inspissatur.

Post vero defectionem rursum ad principium sumit galaxia a iiiior consequentibus dextro humero ophiulchi; et eum quidem qui ad orientes arcum zone istius determinat attingens stella lucida penes caudam Aquile sola, contrariarium vero predictarum iiiior ea que remotior et que ab arctis. Hinc vero zona ista ad nixa esse et in angustiam colligitur secundum precedentes eam partes eam que in rostro avis, ut defectionis apparentiam prebeat. Reliquum quidem ipsius quod ab ea que in rostro usque eam que in pectore avis et latius est et spissius satis et que in collo avis intra media iacet spissitudine, declinat vero quedam pars rara ad arctos et eas que in pectore usque eam que in humero dextre ale et duas que in extremo dextro pede continuas. Unde, quemadmodum diximus, pura defectio fit ad alteram zonam que a dictis avis stellis usque lucidam que secundum orthopiguium.

⟨VIII.3⟩ De preparatione solide spere

Itaque circa galaxiam quidem apparentia talem habeant portionem. Ut autem et figuram per solidam speram componamus consequenter demonstratis de fixarum spera ypothesibus, secundum quam apparuit et ipsa proxime eis que erraticorum, circumducta quidem a primo motu ab orientibus in occidentes circa equinoctialis polos, transmota vero et in contraria circa zodiaci eius qui per medias imagines animalia circuli polos, faciemus et ordinationes ipsius et ephodum asterismi modo tali. Itaque subiacentis quidem spere colorem profundiorem faciemus quodam modo, quatinus non diei sed noctis aerem magis, in quo et et] om. add. s. l. V3 astra apparent, commutetur. Sumentes vero in ipsa puncta ii secundum diametrum examinate polis ipsis scribemus maximum circulum futurum semper in superfieicie eius qui per medias imagines animalium et ad rectos huic angulos et per polos ipsius circulum alterum, a cuius una earum que ad primum sectione incipientes resolvemus eum qui per media in ccclx portiones, apponentes ipsi numeros per quot utile apparet gradus. Deinde facientes ex materia dura vel firma et extensa duos circulos tetragonos superifitiebus et ex diligenter utique utique] undique F1 tornatos: hunc quidem minorem et contingentem speram per totam ipsius circuli cavam superficiem, illum vero paulo isto maiorem, describemus secundum mediam convexam superfitiebus utriusque lineas in duo equalia dividentes examinate ipsorum latitudines; et per istas lineas secantes in dimidium perimetrorum altera sub ipsis determinatorum latera, resolvemus et sectionum semicirculos in clxxx portiones. His autem factis, minorem quidem circulorum supponentes futurum semper per utrosque polos et equinoctialis et zodiaci et adhuc per tropica puncta secundum dicte sectionis superficiem et perforantes medium secundum diametrum ad terminos sectionis adaptabimus clavis assumptos in spera polos eius qui per medias imagines animalium, ut possint circumduci secundum totam spericam superficiem.

Ut autem sumatur aliquod manens principium asterismi fixarum, eo quod autem probabile sit secundum ipsum spere zodiaci tropica et equinoctialia puncta describere, non observata ad ipsa stellificatorum distantia: ludicidissimam quidem ipsarum, dico autem eam que in ore Canis, designabimus secundum circulum ad rectos zodiaco scriptum ad principium divisionis fatientem portionem expositis secundum latitudinem graibus distantem ab eo qui per media ut ad australem ipsius polum. In unaquaque vero relique aliarum fixarum stellarum secundum deinceps descriptionis designationes faciemus per secundum sectionem zodiaci circuli circa polos adductionem. Afferentes enim semper superficiem circuli ipsius divise coste ad eius qui per media punctum tot distans gradibus ab eo quod secundum illud quod per Canem portionum numerorum principio, quot inquisita stella in descriptione secundum longitudinem distat a Cane, et venientes in remoti lateris punctum tot rursum distans gradibus ab eo qui per media, quot et stella in descriptione proprie vel ad borealem vel ad australem poli zodiaci secundum ipsum, designabimus stelle locum, apponentes deinceps flavum vel in quibusdam designatum colorem et mensurabiliter et consequenter eis que in unaquaque magnitudinum quantitatibus.

Formarum tamen cuiusque imaginis animalium figurationes ut est maxime simplicissimas faciemus, lineis solis eas que sub eamdem dispositionem stellas comprehendentes et istis non multo ab eo qui secundum totam speram colore differentibus, ut neque eius que quidem ex ipsis designationes utile relictum sit, neque variorum colorum appositio disparere faciat eam que ad veritatem figure simillitudinem. Levis autem nobis et memoratu facilis secundum additionem considerationis comparatio sit coexercitatis et in sperica figura nude astrorum fantasie. Id ordinantes Id ordinantes] adordinantes F1 ergo et galaxie positionem consequenter rursum preostensis locis et figurationibus et defectionibus, adaptabimus et maiorem circulorum, futurum vero semper meridianum continenti speram minori circa polos factos eosdem eis qui equinoctialis, punctis istis in maiore quidem et meridiano ad terminos rursum secti et divisi lateris, semper semper] add. s. l. super F1 vero futuri secundum diametrum empolizantis, in minorem vero et per utrosque polos ad terminos distantium periferiarum utriusque polorum zodiaci secundum diametrum declinationis gradibus xxiii li relictis secundum sectiones circulorum in maioribus firmamentis, secundum que erit perforationes empolisium. Itaque minoris quidem circulorum sectioni latus idem semper factum manifestum quoniam ei qui per tropica puncta meridiano componemus singulis vicibus ad punctum zodiaci divisionis tot distans gradibus ab eo quod per Canem principio, quot et Canis in subiacenti tempore ab estiva conversione distitit, ut secundum principium regni Antonini in precedentia gradibus xii iiia. Meridianum vero rectum adaptabimus ei qui secundum basim orizonti, in duo equalia quidem divisum ab apparente ipsius superfitie, potentem vero circumduci circa proprium epipedum, quatinus eicere singulis vicibus possimus borealem polum orizontis per meridiani divisionem propriis subiacentium climatum periferiis. Nichil vero minus nobis erunt, penes non fieri possibile in ipsa spera, et equinoctialem et tropicos adordinare. Meridiani enim latere divisio, intermedium quidem polorum equinoctialis punctum et quarte partis xc gradibus/us distans ab utroque eamdem parentiam parentiam] patentiam F1 habebit eis qui equinoctialis. Que vero in utraque istius xxiii li distant eis que utriusque tropicorum, quod quidem ad arctos eisque estivalis, quod vero ad meridiem eis que xiemalis, quare translatis secundum primam et ab orientibus in occidentes circumductione ad divisum meridiani latus inquisitis astris singulis vicibus per eamdem rursum divisionem et eas que ad equinoctialem vel tropicas ipsorum differentias, ut in eo qui per polos equinoctialis poterrunt poterrunt] poterunt F1 conprehendi.

⟨VIII.4⟩ De propriis fixarum figurationibus

Demonstrata vero et ea que circa asterismum fixarum ydiotropia, ydiotropia] corr. ex ydiotropica V3 reliquum utique erit de figurationibus ipsarum facere sermonem. Earum ergo que circa fixas figurationum post eas que ad seinvicem ipsarum et stabiles, velut quando in directo quedam fiunt vel in figuris trigonis vel talibus, hee quidem ad solas erraticas stellas et Solem et Lunam vel partes zodiaci considerantur, ille vero ad sola sola] solam F1 terram, alie vero et ad terram simul et erraticas stellas et Solem vel Lunam vel partes zodiaci. Itaque ad sola quidem erratica et partes zodiaci facte fixarum figurationes sumuntur communiter quidem, quando vel in uno et eodem circulo fiunt, et fixe et erratice per polos zodiaci descriptorum, vel in differentibus quidem trigonas vel tetragonas distantias facientibus, hoc est angulum continentibus vel rectum, vel tertia unius recti vel superantem vel superatum, proprie non non] vero F1 in quibus succurrere potest aliqua erraticarum. Iste vero sunt que in prismate zodiaci continente erraticorum secundum latitudinem progressiones confirmate, ad quinque quidem erraticas apparentes ipsarum coniunctiones vel superadditiones, ad Solem vero et Lunam secundum absconsiones et coniunctiones et ortus. Nam absconsionem quidem vocamus, quando incipit aliqua sub splendoribus facta luminarium disparere, coniunctionem vero, quando sub centro ipsius super appositionem sumit, ortum vero, quando fugiens splendores ipsorum incipit apparere. Que vero ad solam terram fixarum figurationes iiiior existentes, communiter que a quibusdam vocantur centra, proprie vero ortus et celi mediatio super terram et occasus et celi mediatio sub terra. Itaque ubi quidem equinoctialis supra verticem fit, omnes fixe stelle et oriuntur et occidunt, et semel quidem secundum unamquamque conversionem super terram medium celum tenent, semel vero sub terra, equinoctialis polus polus] polis F1 tunc orizontem contingentibus et nullum equidistantium circulorum neque semper manifestum nec semper disparentem fatientibus. Ubi vero poli fiunt secundum verticem, nulla fixarum nec oritur nec occidit. Equinotiali tunc orizontis dispositionem sumente et alterum quidem sub ipso factorum hemisperiorum semper circumferente super terram, alterum vero sub terra, quare bis stellarum unamquamque in una conversione celum medium tenere, hos quidem super terram rursum, illas vero sub terra. In aliis autem inclinationibus intermediis istarum, aliquibus circulis factis semper manifestis et semper disparentibus, sub istis quidem comprehense ad polos neque oriuntur neque occidunt, bis vero secundum unamquamque conversionem faciunt mesoyranises, que quidem semper apparenti super terram rursum, que vero in semper disparenti super super] sub F1 terra. Que vero relique et in maioribus parallilis et oriuntur et occidunt, semel quidem super terram secundum unamquamque conversionem, semel vero sub terra. Istorum vero tempus quidem quod ab aliquo centrorum in idem est ubique. Continet enim unam conversionem ad sensum. Quod vero ab aliquo centrorum in illud quod secundum diametrum meridianum quidem consideratum idem est ubique. Continet enim unius conversionis dimidium. Ad orizontem vero, equinoctiali quidem secundum verticem facto, rursum idem. Continet enim utrumque medietatem conversionis, parallilis omnibus tunc non solum a meridiano sed et ab orizonte in duo equalia divisis. In aliis autem inclinationibus neque quod supra terram neque quod sub terra tempus secundum ea omnia est equale, neque secundum unumquodque quod super terram ei quod sub terra, nisi solum in ipso equinoctiali contingentium, isto quidem solo et inclinata spera ab orizonte in equalia diviso, aliis vero omnibus et in dissimiles et in inequales periferias sectis. His ergo consequenter et quod quidem ab oriente vel occidente in aliquam mesoyranisium tempus cuiusque equale est ei quod ab eadem mesoyranisi in orientem vel occidentem, eo quod meridianus et eas que super terram et eas que sub terra portiones parallilorum in equalia dividat. Quod vero ab ortu vel occasu in utraque mesoyranisium inequale quidem in inclinata spera, equale vero in recta, eo quod ille quem quem] que F1 super terram universe eis que sub terra portionibus hic solum equales contingant. Unde in recta quidem spera celi mediantes semper cooriuntur et occidunt, in quantum vero fit ipsorum ea que circa zodiaci polos transitio sensibilis, in inclinata vero simul medium circulum tenentes neque cooriuntur, neque occidunt, sed australiores et borealibus posteriores oriuntur et priores occidunt. Ad terram vero simul et erraticas vel partes zodiaci considerate fixarum figurationes deprehenduntur, communiter quidem rursum a coortibus vel simmesoyranisibus vel cooccasibus que vel cum aliqua erraticarum vel cum aliqua zodiaci partium, proprie vero ad Solem facte considerantur secundum modos ix.

Et primus quidem est figurationis modus qui vocatur matutinus ampliores, quando stella in eo qui ad orientes orizonte fit cum Sole. Huius vero alia quidem vocatur eoa non apparens inoriente, quando stella incipiens absconsionem facere post Solem in ex ipsa oritur. Alia vero vocatur eoa cumoriente veraci, quando stella simul et secundum idem fit Soli in eo qui ad orientes orizonte. Alia vero vocatur eoa preorientalis apparens, quando stella incipiens ortum facere preoritur Soli.

Secunda vero figuratio est que vocatur matutinum mesouranima, quando stella, Sole existente in eo qui ad orientes orizonte, ipsa secundum meridianum erit vel super terram vel sub terra erit. erit] om. F1 Huius vero rursum alia vocatur eoum opimesouranima opimesouranima] epimesouranima F1 non apparens, quando prius Solis ortum statim stella celum medium tenet. Alia vero vocatur eoum simmesoyuranima verum, quando simul Soli orienti et stella celum medium tenet. Alia vero vocatur eoum promesouranima, quando, medium celum tenente stella, statim Sol oritur, quod autem super terram huius apparens fit.

Tertia est figuratio que vocatur matutina libica, libica] corr. ex bibica V3 quando, Sole in eo qui ad orientes orizonte existente, stella erit in eo qui ad occidentes. Huius vero rursum alia quidem vocatur eous superoccasus non apparens, quando, Sole orientem, orientem] oriente F1 statim occidit stella. Alia vero vocatur eous occasus verus, quando simul Soli orienti et stella occidit. Alia vero vocatur eous preoccasus apparens, quando, stella occidente, Sol statim oritur.

Quarta est figuratio que vocatur meridiana apiliores, apiliores] apiliotes F1 quando, Sole in meridiano existente, stella erit in apilioctico orizonte. Atque huius rursus alia quidem est diurna et non apparens, quando, Sole super terram medium celum tenente, stella oritur, alia vero nocturna et apparens, quando Sole, sub terra medium celum tenente, stella oritur.

Quinta est figurationum que vocatur meridianum mesoyranina, mesoyranina] mesoyranima F1 quando simul Sol et stella in meridiano fiunt. Et huius quidem due sunt diurne et non apparentes, quando, Sole medium celum tenente super terram, stella vel cum ipso et ipsa super terram medium celum tenet, vel rursum sub terra ad diametrum. Due vero nocturne que fiunt, Sole medium celum tenente sub terra, et istarum alia quidem non apparens, quando stella cum Sole et ipsa sub terra medium celum tenet, alia vero apparens, quando super secundum diametrum.

Sexta est figuratio que vocatur libica, quando, Sole in meridiano existente, stella erit in eo qui ad occidentes orizonte. Et huius rursum aliquid quidem est diurnum et non apparens, quando, Sole super terram medium celum tenente, stella occidit, aliud vero nocturnum et apparens, quando, Sole sub terra medium celum tenente, stella occidit.

Septima figuratio est que vocatur serotina apiliores, apiliores] apiliotes F1 quando, Sole in eo qui ad occidentes orizonte, stella in eo qui ad orientes erit. Huius vero rursum alia quidem vocatur esperia inoriente apparens, quando, Sole occidente, statim stella oritur. Alia vero vocatur esperia cumoriente oriens, quand simul Soli occubenti occubenti] occumbenti F1 et stella oritur. Alia vero vocatur vespertinus esperius preortus non apparens, quando, stella orta, Sol statim occidit.

Octava est figuratio que vocatur serotinum mesouranima, quando, Sole existente in eo qui ad occidentes orizonte, stella erit in meridiano vel super terram vel sub terra. Et huius rursum alia vocatur hesperium epimesouranima apparens et quod super terram huius apparentis fit verum, quando, Sole occidente, statim et stella medium telum tenet. Aliud vero vocatur hesperium simmesouranima verum, quando simul Soli occidenti et stella medium celum tenet. Aliud vero vocatur hesperium promesouranima non apparens, quando stella prius medium celum tenente, statim Sol occidit.

Nona est figuratio que vocatur serotina libica, quando stella cum Sole in eo qui ad occidentes orizonte fit. Et huius quidem aliquid vocatur vespertinus esperius postoccasus apparens, quando stella incipiens absconsionem facere post Solem statim ipsa occidit. Aliud vero vocatur vespertinus hesperius occasus verus, quando stella simul et secundum idem Soli occidit. Aliud vero vocatur esperius preoccasus non apparens, quando stella incipiens ortum facere preoccidit Soli.

⟨VIII.5⟩ De coortibus et celi mediationibus et occasibus fixarum

His vero ita se habentibus, verorum quidem et ad centrum Solis consideratorum et eo cooetusim ortuum et simesouranisium et occasuum tempora iam per solas lineas ab ea que secundum asterismum ipsarum positione nobis possunt sumi, eo quod puncta eius qui per medias imagines, quibus unamqueque fixarum et concelimediat et cooritur et cooccidit, demonstretur lineariter per subiacentia theoremata.

detail Esto enim primum propter simmesouranises qui per utrosque polos et equincotialis et zodiaci circulus ABGD, et equinoctialis quidem semicirculus AEG circa polum Z, zodiaci vero BED circa polum I, et per polos zodiaci scribatur maximum circuli portio ITKL, in quam T punctus intelligatur inquisita stella applanarum, quoniam ad ita scriptos circulos positiones ipsarum utcumque a nobis et observatione et descriptione. Scribatur enim et per polos equinoctialis et T stella maximi circuli portio ZTNM. ZTNM] ZTMN F1 Quoniam quidem ergo que secundum T stella M et N punctus et equinoctialis et zodiaci concelimediat, manifestum, vero quoniam dantur et hec et TI periferia, per hec erit clarum. Quoniam enim propter ea que in primis Sintaxeos demonstrata sunt in duas maximorum circulorum periferias AI et AN protracte sunt maximorum circulorum periferie IL et NZ, eius que sub dupla perifieria IA ad eam que sub dupla periferie AZ proportio composita est ex proportione eius que sub dupla eius que est IL ad eam que sub dupla eius que est est] add. sub dupla eius que est LT et proporcione eius que sub dupla eius que est NT ad eam que sub dupla eius que est F1 TN. Verum earum quidem que sunt AZ et ZN et IK unamqueque inde subiacet quarte partis, dantur vero et ex descriptione quidem stelle et periferie KT latitudinis et periferie KB longitudinis. Ex demonstrata vero eius qui per media inclinatione et ZI et KL. Manifestum ergo quoniam date quidem erunt inquisitarum periferiarum et LA et AZ et IL et LT, amplius vero et NZ. Dabitur vero propter hec et reliqua NT.

Rursus quoniam et proportio eius que sub dupla periferie ZI ad eam que sub dupla periferie IA composita est et ex proportione eius que sub dupla periferie periferie] del. NL ad eam V3 ZT ad eam que sub dupla periferie TN et proportione eius que sub dupla periferie NL ad eam que sub dupla periferie IA. Date vero sunt inquisitarum periferiarum propter preiacentia quidem et ZI et IA et adhuc et ZT et TN, per eos autem qui in recta spera coortus et equinoctialis et zodiaci ab ea que est KB ea que est LA et reliqua dabuntur NL, propter hec vero et ab NA tota ea que est MB zodiaci.

detail Sed et coorientia et cooccidentia puncta et equinoctialis et zodiaci per simmesouranises promte sumuntur in hunc modum. Esto enim meridianus circulus ABGD et equinoctialis quidem semicirculus AEG circa polum Z, orizontis vero BED. Oriatur vero stella secundum I punctum orizontis, et per puncta Z, I scribatur maximi circuli tetartimorium ZIT. Quoniam ergo rursum in duas maximorum circulorum periferias AZ et AE perducte sunt ZT et EB, proportio eius que sub dupla periferie ZB ad eam que sub dupla periferie composita est et ex proportione eius que sub dupla periferie ZI ad eam que sub dupla periferie IT et proportione eius que sub dupla periferie TE ad eam que sub dupla periferie EA. Verum inquisitarum periferiarum ZA et ZT et EA unaqueque tetartimorium continet. Datur vero et ex elevatione elevatione] corr. ex levatione V3 quidem polorum ea que est ZB, at vero per simmesouranises et T punctum equinoctialis, et TI periferia, et reliqua ergo TE dabitur. Facile vero intellectu est quoniam et in cooccasibus, si in precedentia puncti T equalem ei que est et TE periferiam sumpserimus velut eam que est TK, puncto K equinoctialis cooccidet stella, propter et tunc et occasum in equali BI periferie fieri et equalem angulum in precendentia meridiani rursum comprehendi secundum istam figuram in consequentia sub AZ et ZT contento. Sed inde a demonstratis in unoquoque climate et coortibus et cooccasibus et equinoctialis et zodiaci tunc E puncto equinoctialis et stelle cooriens pars zodiaci dabitur, et ea que K puncto et stelle cooccidens. Et manifestum quoniam in quibus temporibus secundum illa zodiaci puncta Sol fit examinate in istis et ad centrum ipsius considerati fixarum applanorum ortus et mesouranises et occasus vocati vero veraces contentrocitates complebuntur.

⟨VIII.6⟩ De apparentiis et absconsionibus fixarum

Nondum vero in illuminationibus et absconsionibus suffitientem reperimus per lineas a sole sole] sola F1 ipsarum portione expositam ephodon. Quoniam quidem non, quemadmodum verbi causa quali puncto zodiaci cooriens stella demonstratur per ipsas adhuc, et quantam Sole periferiam distante sub terra ab eo quod orizontis primum apparebit vel absconditur, possibile esse per simillia sumi, neque in omnibus, nec in eisdem ubique ipsa periferia equali esse potente, sed differente et penes magnitudines stellarum et penes eas que secundum latitudinem distantias solas et penes diversitatum inclinationum zodiaci.

Si enim intellexerimus meridianum circulum ABGD, et zodiaci quidem semicirculum AEZG, orizontis vero BED circa polum I, manifestum quoniam E puncto zodiaci coorientium stellarum, si maior primum incipiat apparere, Sole verbi causa secundum EZ periferiam distante sub terra, minor, et si equaliter secundum latitudinem distet a Sole, primum apparebit secundum maiorem quam sit EZ periferia distante ipso et splendores faciente minores. Et rursum in magnitudinem equalium stellarum, si stella coapropinquans E puncto secundum latitudinem ab EZ distantia apparet, primum ista plus distans a minore apparebit, eo quod et in eadem Solis distantia sub terra ad ipsum zodiacum et Solem factis splendores plures sint remotioribus; et in eis que equalium magnitudinum et secundum equalem latitudinis distantiam orientibus, quantocumque zodiacus inclinatur ad orizontem et DEZ angulum minorem facit, tanto magis a maiore distantia quam sit EZ primum apparebit stella. Si enim adordinabimus in consequenti figura et per orizontis polos et per Solem secundum punctum Z semicirculum rectum futurum manifestum quoniam orizonta IZK, Solis quidem distantia sub terra in eisdem stellis equale semper manet ei que est ZT, eo quod ita equali distantia et super terram splendores similles sunt. Periferia vero EZ, periferia ZT manente, sicut diximus, recto quidem magis detail zodiaco minor erit, inclinato vero, maior. Indiget observationum secundum unamquamque stellarum ad solaris sub terra distantie in zodiaco conceptionem. Et si quidem nec quasi eo qui ad rectos orizonti distantia, velut in subordinata figura ZT, eadem manet secundum omnes habitationes in eisdem stellis, eo quod vero similles splendores similiter splendeant in spissiori borealiorum climatum aere, non solius unius climatis indigebimus observationibus, sed et secundum unumquodque reliquorum. Si vero in eisdem stellis simul ei que est ZT periferia eadem servatur ubique, quemadmodum decet, idem enim neccesse est dispositionem dispositionem] disponere F1 splendoribus et stellas sub aerum differentia, sufficienter sufficienter] sufficient F1 nobis et secundum unum solum clima observate distantie, ut et relique considerentur per lineas, sive penes habitaciones inclinatio mutetur eius qui per media, sive penes in consequentia partium ipsius demonstratam fixarum fere transmotionem.

Detur enim in demonstrata figura EZ distantia ex observatione uniuscuiusque climatis. Quoniam ergo rursum in duas maximorum circulorum periferias IB et IT producte sunt BT et ZA, proportio eius que sub dupla periferie AB ad eam que sub dupla periferie BI composita est ex proportione eius que sub dupla periferie AE ad eam que sub dupla periferie EZ et proportione eius que sub dupla periferie ZT ad eam que sub dupla periferie TI. Verum inquisitarum periferiarum BI quidem et TI inde est utrumque tetartimorii, puncto vero E subiacente cui cooritur stella, et A medium celum tenens ex ascensionum negotiis datur, quare et AE quidem propter hoc dari, EZ vero ex observatione. Sed et AI datur collecta et ex ea que ex equinoctiali A puncti distantia, que datur per obliquationis canonium, et ea que ab eo quod secundum verticem equinoctialis secundum eumdem meridianum remotione, que est equalis poli elevationi, et reliqua ergo ZT erit data. Hac autem inventa et manente ubique eadem, per ipsam et eas que in aliis inclinationibus fiunt eis que est EZ quantitates ab eisdem comprehendimus. Rursum enim proportio quidem eius que sub dupla periferie IB ad eam que sub dupla periferie AB coniungetur ex proportione eius que sub dupla periferie IT ad eam que sub dupla periferie ZT et proportione eius que sub periferie ZE ad eam que sub dupla periferie EA. Verum inquisitarum periferiarum ZT quidem nunc subiacente, datur datur] dato F1 vero et E puncto cooriente stelle secundum inquisitum clima per predemonstrata, et similiter datis EA periferia et BA, datur et reliqua EZ zodiaci periferia.

detail Idem vero modus intelligatur nobis ephodi et in eis que circa occasus absconsionum sola fere in eadem figura zodiaci positione in altera secundum inclinationis consequens descripta, ut occidentali subiacente BD orizontis periferia. Itaque propter hunc quidem minime pretermitti locum sufficienter se habere et hec arbitramur ad intersignum secundum talem theoriam expositorum. Propter hec autem quod ex huiusmodi prefationibus collecta species fructifera est omnino, non solum penes differentias et habitationum et zodiaci inclinationum plurimas existentes, sed et penes ipsam mutitudinem stellarum et adhuc quod secundum ipsas illuminationum stellarum observationem, et operosum est et non facile intelligibille et videntibus ipsis et eis qui secundum conspecta loca aeribus difficille et infirmum tempus prime suspectionis facere potentibus, ut et mihi ab ipso experimento, et ea que in huiusmodi observationibus differentia factum est bene intelligibille. Ad hec vero et propter transmotionem fixarum spere nequaquam manere semper posse, nec secundum unumquodque clima eosdem coortus et simmesouranises et coocccasus in presenti per tantos numeros et demonstrationes eligendis refutavimus huiusmodi moram, in presenti continenti propinquis, vel ab ipsis prioribus descriptionibus, vel ab ipsa sperica dispositione quaque vice potentibus comprehendi. Quod enim et ab illuminationibus vel absconsionibus factas circa status aerum significationes, si istis et non zodiaci locis attingit quis causam, videmus fere contrarium semper et non ordinatum neque inpermutabile conservantes, velut eam eam] causa F1 secundum integrius completa et non ita sub ipsis primis secundum primas illuminationes vel absconsiones temporibus confirmata, velut et sub secundum omnia spatia sumptis ad Solem figurationibus et in ipsis in parte Lune acclinationibus.

Caudii Ptolemei mathematici sintaxeos octavus liber explicit.