periferiam distante sub terra, minor, et si equaliter secundum latitudinem distet a Sole, primum apparebit secundum maiorem quam sit EZ periferia distante ipso et splendores faciente minores. Et rursum in magnitudinem equalium stellarum, si stella coapropinquans E puncto secundum latitudinem ab EZ distantia apparet, primum ista plus distans a minore apparebit, eo quod et in eadem Solis distantia sub terra ad ipsum zodiacum et Solem factis splendores plures sint remotioribus; et in eis que equalium magnitudinum et secundum equalem latitudinis distantiam orientibus, quantocumque zodiacus inclinatur ad orizontem et DEZ angulum minorem facit, tanto magis a maiore distantia quam sit EZ primum apparebit stella. Si enim adordinabimus in consequenti figura et per orizontis polos et per Solem secundum punctum Z semicirculum rectum futurum manifestum quoniam orizonta IZK, Solis quidem distantia sub terra in eisdem stellis equale semper manet ei que est ZT, eo quod ita equali distantia et super terram splendores similles sunt. Periferia vero EZ, periferia ZT manente, sicut diximus, recto quidem magis zodiaco minor erit, inclinato vero, maior. Indiget observationum secundum unamquamque stellarum ad solaris sub terra distantie in zodiaco conceptionem. Et si quidem nec quasi eo qui ad rectos orizonti distantia, velut in subordinata figura ZT, eadem manet secundum omnes habitationes in eisdem stellis, eo quod vero similles splendores similiter splendeant in spissiori borealiorum climatum aere, non solius unius climatis indigebimus observationibus, sed et secundum unumquodque reliquorum. Si vero in eisdem stellis simul ei que est ZT periferia eadem servatur ubique, quemadmodum decet, idem enim neccesse est dispositionem dispositionem] disponere F1 splendoribus et stellas sub aerum differentia, sufficienter sufficienter] sufficient F1 nobis et secundum unum solum clima observate distantie, ut et relique considerentur per lineas, sive penes habitaciones inclinatio mutetur eius qui per media, sive penes in consequentia partium ipsius demonstratam fixarum fere transmotionem.
Detur enim in demonstrata figura EZ distantia ex observatione uniuscuiusque climatis. Quoniam ergo rursum in duas maximorum circulorum periferias IB et IT producte sunt BT et ZA, proportio eius que sub dupla periferie AB ad eam que sub dupla periferie BI composita est ex proportione eius que sub dupla periferie AE ad eam que sub dupla periferie EZ et proportione eius que sub dupla periferie ZT ad eam que sub dupla periferie TI. Verum inquisitarum periferiarum BI quidem et TI inde est utrumque tetartimorii, puncto vero E subiacente cui cooritur stella, et A medium celum tenens ex ascensionum negotiis datur, quare et AE quidem propter hoc dari, EZ vero ex observatione. Sed et AI datur collecta et ex ea que ex equinoctiali A puncti distantia, que datur per obliquationis canonium, et ea que ab eo quod secundum verticem equinoctialis secundum eumdem meridianum remotione, que est equalis poli elevationi, et reliqua ergo ZT erit data. Hac autem inventa et manente ubique eadem, per ipsam et eas que in aliis inclinationibus fiunt eis que est EZ quantitates ab eisdem comprehendimus. Rursum enim proportio quidem eius que sub dupla periferie IB ad eam que sub dupla periferie AB coniungetur ex proportione eius que sub dupla periferie IT ad eam que sub dupla periferie ZT et proportione eius que sub periferie ZE ad eam que sub dupla periferie EA. Verum inquisitarum periferiarum ZT quidem nunc subiacente, datur datur] dato F1 vero et E puncto cooriente stelle secundum inquisitum clima per predemonstrata, et similiter datis EA periferia et BA, datur et reliqua EZ zodiaci periferia.
Idem vero modus intelligatur nobis ephodi et in eis que circa occasus absconsionum sola fere in eadem figura zodiaci positione in altera secundum inclinationis consequens descripta, ut occidentali subiacente BD orizontis periferia. Itaque propter hunc quidem minime pretermitti locum sufficienter se habere et hec arbitramur ad intersignum secundum talem theoriam expositorum. Propter hec autem quod ex huiusmodi prefationibus collecta species fructifera est omnino, non solum penes differentias et habitationum et zodiaci inclinationum plurimas existentes, sed et penes ipsam mutitudinem stellarum et adhuc quod secundum ipsas illuminationum stellarum observationem, et operosum est et non facile intelligibille et videntibus ipsis et eis qui secundum conspecta loca aeribus difficille et infirmum tempus prime suspectionis facere potentibus, ut et mihi ab ipso experimento, et ea que in huiusmodi observationibus differentia factum est bene intelligibille. Ad hec vero et propter transmotionem fixarum spere nequaquam manere semper posse, nec secundum unumquodque clima eosdem coortus et simmesouranises et coocccasus in presenti per tantos numeros et demonstrationes eligendis refutavimus huiusmodi moram, in presenti continenti propinquis, vel ab ipsis prioribus descriptionibus, vel ab ipsa sperica dispositione quaque vice potentibus comprehendi. Quod enim et ab illuminationibus vel absconsionibus factas circa status aerum significationes, si istis et non zodiaci locis attingit quis causam, videmus fere contrarium semper et non ordinatum neque inpermutabile conservantes, velut eam eam] causa F1 secundum integrius completa et non ita sub ipsis primis secundum primas illuminationes vel absconsiones temporibus confirmata, velut et sub secundum omnia spatia sumptis ad Solem figurationibus et in ipsis in parte Lune acclinationibus.
Caudii Ptolemei mathematici sintaxeos octavus liber explicit.
⟨IX⟩
De ordine sperarum Solis et Lune et quinque erraticorum
De ea que secundum ypotheses erraticorum propositione
De periodicis restitutionibus quinque planomenorum
De expositio canonica mediorum motuum quinque planomenorum
Presumpta in ypotheses quinque erraticarum
De modo et differentia ypothesium
Demonstratio apoguii stelle Mercurii et transmotionis ipsius
Quoniam bis et Mercurii stella periguiotatos in uno circulo fit
De proportione et quantitate anomaliarum Mercurii
De periodicis Mercurii motibus
De epochi periodicorum periodicorum] corr. ex periodorum V3 motuum
Incipit nonus
⟨IX.1⟩ De ordine sperarum Solis et Lune et quinque erraticorum
Igitur quecumque quidem quis et de fixis stellis velut in capitulis commermorat, secundum quantum usque nunc apparentia processum conceptionis suggerunt, fere hoc hoc] hec F1 erunt. Relicto autem in hanc coordinationem quinque erraticorum negotio, faciemus de ipsis expositionem, propter non idem dicere secundum comune, in quantum contingit, ephodorum singulas superadiungentes. Primum ergo de ordine speram ipsorum que et ipse positiones habent quasi circa obliqui et eius qui per medias imagines animalium circuli polos, et omnes quidem terre propinquiores esse ea que fixarum, a terra vero lunari remotiores, et tres eam scilicet que Saturni maiorem existentem et eam que Iovis ut in terre propinquiora secundum et eam que Martis sub illam, a terra remotiores esse et reliquis et ea que Solis fere penes omnes primos mathematicos videmus consonantia, eam autem que Veneris et eam que Mercurii penes antiquiores quidem suppositas solari, at penes aliquos eorum qui post hec et ipsas superpositas, eo quod sub ipsis numquam Sol obscuratur. Nobis vero iuditium quidem huiusmodi infirmitatem habere videtur, eo quod possint alique esse quidem sub Sole nondum vero omnino et in aliquo eorum que per ipsum et visum nostrum epipedo, sed in alio, et propter hoc non appareant superobiecte ipsi, quemadmodum et in coniunctionibus Lune subcursibus