orizonte fit cum Sole. Huius vero alia quidem vocatur eoa non apparens inoriente, quando stella incipiens absconsionem facere post Solem in ex ipsa oritur. Alia vero vocatur eoa cumoriente veraci, quando stella simul et secundum idem fit Soli in eo qui ad orientes orizonte. Alia vero vocatur eoa preorientalis apparens, quando stella incipiens ortum facere preoritur Soli.
Secunda vero figuratio est que vocatur matutinum mesouranima, quando stella, Sole existente in eo qui ad orientes orizonte, ipsa secundum meridianum erit vel super terram vel sub terra erit. erit] om. F1 Huius vero rursum alia vocatur eoum opimesouranima opimesouranima] epimesouranima F1 non apparens, quando prius Solis ortum statim stella celum medium tenet. Alia vero vocatur eoum simmesoyuranima verum, quando simul Soli orienti et stella celum medium tenet. Alia vero vocatur eoum promesouranima, quando, medium celum tenente stella, statim Sol oritur, quod autem super terram huius apparens fit.
Tertia est figuratio que vocatur matutina libica, libica] corr. ex bibica V3 quando, Sole in eo qui ad orientes orizonte existente, stella erit in eo qui ad occidentes. Huius vero rursum alia quidem vocatur eous superoccasus non apparens, quando, Sole orientem, orientem] oriente F1 statim occidit stella. Alia vero vocatur eous occasus verus, quando simul Soli orienti et stella occidit. Alia vero vocatur eous preoccasus apparens, quando, stella occidente, Sol statim oritur.
Quarta est figuratio que vocatur meridiana apiliores, apiliores] apiliotes F1 quando, Sole in meridiano existente, stella erit in apilioctico orizonte. Atque huius rursus alia quidem est diurna et non apparens, quando, Sole super terram medium celum tenente, stella oritur, alia vero nocturna et apparens, quando Sole, sub terra medium celum tenente, stella oritur.
Quinta est figurationum que vocatur meridianum mesoyranina, mesoyranina] mesoyranima F1 quando simul Sol et stella in meridiano fiunt. Et huius quidem due sunt diurne et non apparentes, quando, Sole medium celum tenente super terram, stella vel cum ipso et ipsa super terram medium celum tenet, vel rursum sub terra ad diametrum. Due vero nocturne que fiunt, Sole medium celum tenente sub terra, et istarum alia quidem non apparens, quando stella cum Sole et ipsa sub terra medium celum tenet, alia vero apparens, quando super secundum diametrum.
Sexta est figuratio que vocatur libica, quando, Sole in meridiano existente, stella erit in eo qui ad occidentes orizonte. Et huius rursum aliquid quidem est diurnum et non apparens, quando, Sole super terram medium celum tenente, stella occidit, aliud vero nocturnum et apparens, quando, Sole sub terra medium celum tenente, stella occidit.
Septima figuratio est que vocatur serotina apiliores, apiliores] apiliotes F1 quando, Sole in eo qui ad occidentes orizonte, stella in eo qui ad orientes erit. Huius vero rursum alia quidem vocatur esperia inoriente apparens, quando, Sole occidente, statim stella oritur. Alia vero vocatur esperia cumoriente oriens, quand simul Soli occubenti occubenti] occumbenti F1 et stella oritur. Alia vero vocatur vespertinus esperius preortus non apparens, quando, stella orta, Sol statim occidit.
Octava est figuratio que vocatur serotinum mesouranima, quando, Sole existente in eo qui ad occidentes orizonte, stella erit in meridiano vel super terram vel sub terra. Et huius rursum alia vocatur hesperium epimesouranima apparens et quod super terram huius apparentis fit verum, quando, Sole occidente, statim et stella medium telum tenet. Aliud vero vocatur hesperium simmesouranima verum, quando simul Soli occidenti et stella medium celum tenet. Aliud vero vocatur hesperium promesouranima non apparens, quando stella prius medium celum tenente, statim Sol occidit.
Nona est figuratio que vocatur serotina libica, quando stella cum Sole in eo qui ad occidentes orizonte fit. Et huius quidem aliquid vocatur vespertinus esperius postoccasus apparens, quando stella incipiens absconsionem facere post Solem statim ipsa occidit. Aliud vero vocatur vespertinus hesperius occasus verus, quando stella simul et secundum idem Soli occidit. Aliud vero vocatur esperius preoccasus non apparens, quando stella incipiens ortum facere preoccidit Soli.
⟨VIII.5⟩ De coortibus et celi mediationibus et occasibus fixarum
His vero ita se habentibus, verorum quidem et ad centrum Solis consideratorum et eo cooetusim ortuum et simesouranisium et occasuum tempora iam per solas lineas ab ea que secundum asterismum ipsarum positione nobis possunt sumi, eo quod puncta eius qui per medias imagines, quibus unamqueque fixarum et concelimediat et cooritur et cooccidit, demonstretur lineariter per subiacentia theoremata.
Esto enim primum propter simmesouranises qui per utrosque polos et equincotialis et zodiaci circulus ABGD, et equinoctialis quidem semicirculus AEG circa polum Z, zodiaci vero BED circa polum I, et per polos zodiaci scribatur maximum circuli portio ITKL, in quam T punctus intelligatur inquisita stella applanarum, quoniam ad ita scriptos circulos positiones ipsarum utcumque a nobis et observatione et descriptione. Scribatur enim et per polos equinoctialis et T stella maximi circuli portio ZTNM. ZTNM] ZTMN F1 Quoniam quidem ergo que secundum T stella M et N punctus et equinoctialis et zodiaci concelimediat, manifestum, vero quoniam dantur et hec et TI periferia, per hec erit clarum. Quoniam enim propter ea que in primis Sintaxeos demonstrata sunt in duas maximorum circulorum periferias AI et AN protracte sunt maximorum circulorum periferie IL et NZ, eius que sub dupla perifieria IA ad eam que sub dupla periferie AZ proportio composita est ex proportione eius que sub dupla eius que est IL ad eam que sub dupla eius que est est] add. sub dupla eius que est LT et proporcione eius que sub dupla eius que est NT ad eam que sub dupla eius que est F1 TN. Verum earum quidem que sunt AZ et ZN et IK unamqueque inde subiacet quarte partis, dantur vero et ex descriptione quidem stelle et periferie KT latitudinis et periferie KB longitudinis. Ex demonstrata vero eius qui per media inclinatione et ZI et KL. Manifestum ergo quoniam date quidem erunt inquisitarum periferiarum et LA et AZ et IL et LT, amplius vero et NZ. Dabitur vero propter hec et reliqua NT.
Rursus quoniam et proportio eius que sub dupla periferie ZI ad eam que sub dupla periferie IA composita est et ex proportione eius que sub dupla periferie periferie] del. NL ad eam V3 ZT ad eam que sub dupla periferie TN et proportione eius que sub dupla periferie NL ad eam que sub dupla periferie IA. Date vero sunt inquisitarum periferiarum propter preiacentia quidem et ZI et IA et adhuc et ZT et TN, per eos autem qui in recta spera coortus et equinoctialis et zodiaci ab ea que est KB ea que est LA et reliqua dabuntur NL, propter hec vero et ab NA tota ea que est MB zodiaci.
Sed et coorientia et cooccidentia puncta et equinoctialis et zodiaci per simmesouranises promte sumuntur in hunc modum. Esto enim meridianus circulus ABGD et equinoctialis quidem semicirculus AEG circa polum Z, orizontis vero BED. Oriatur vero stella secundum I punctum orizontis, et per puncta Z, I scribatur maximi circuli tetartimorium ZIT. Quoniam ergo rursum in duas maximorum circulorum periferias AZ et AE perducte sunt ZT et EB, proportio eius que sub dupla periferie ZB ad eam que sub dupla periferie composita est et ex proportione eius que sub dupla periferie ZI ad eam que sub dupla periferie IT et proportione eius que sub dupla periferie TE ad eam que sub dupla periferie EA. Verum inquisitarum periferiarum ZA et ZT et EA unaqueque tetartimorium continet. Datur vero et ex elevatione elevatione] corr. ex levatione V3 quidem polorum ea que est ZB, at vero per simmesouranises et T punctum equinoctialis, et TI periferia, et reliqua ergo TE dabitur. Facile vero intellectu est quoniam et in cooccasibus, si in precedentia puncti T equalem ei que est et TE periferiam sumpserimus velut eam que est TK, puncto K equinoctialis cooccidet stella, propter et tunc et occasum in equali BI periferie fieri et equalem angulum in precendentia meridiani rursum comprehendi secundum istam figuram in consequentia sub AZ et ZT contento. Sed inde a demonstratis in unoquoque climate et coortibus et cooccasibus et equinoctialis et zodiaci tunc E puncto equinoctialis et stelle cooriens pars zodiaci dabitur, et ea que K puncto et stelle cooccidens. Et manifestum quoniam in quibus temporibus secundum illa zodiaci puncta Sol fit examinate in istis et ad centrum ipsius considerati fixarum applanorum ortus et mesouranises et occasus vocati vero veraces contentrocitates complebuntur.
⟨VIII.6⟩ De apparentiis et absconsionibus fixarum
Nondum vero in illuminationibus et absconsionibus suffitientem reperimus per lineas a sole sole] sola F1 ipsarum portione expositam ephodon. Quoniam quidem non, quemadmodum verbi causa quali puncto zodiaci cooriens stella demonstratur per ipsas adhuc, et quantam Sole periferiam distante sub terra ab eo quod orizontis primum apparebit vel absconditur, possibile esse per simillia sumi, neque in omnibus, nec in eisdem ubique ipsa periferia equali esse potente, sed differente et penes magnitudines stellarum et penes eas que secundum latitudinem distantias solas et penes diversitatum inclinationum zodiaci.
Si enim intellexerimus meridianum circulum ABGD, et zodiaci quidem semicirculum AEZG, orizontis vero BED circa polum I, manifestum quoniam E puncto zodiaci coorientium stellarum, si maior primum incipiat apparere, Sole verbi causa secundum EZ