clarior. Alium quoque in hoc habemus modum: Nam, eum fuerint duo circuli magni in sphera, secantes invicem per equum, transierit que per puncta sectionis tertius magnus circulus, dividens per equum arcum declinationis eorum. Si exar extraxerimus quartum circulum magnum per polos tertii circuli, ille quartus circulus secabit equales arcus de duobus primis a punctis sectionum.
Sint duo circuli magni ABG ADG, secantes invicem in punctis A G, quorum ab invicem declinatio sit arcus BD. Deinde alius circulus AHG transeat per puncta A G, dividens arcum BD per equum super punctum H, cuius polus sit punctum T, situatus scilicet inter E et Z, qui sunt poli circulorum ABG et ADG. Postea extrahamus a puncto T arcum TMLK. Dico quod arcus AK est equalis arcui AM, cuius demonstratio est: Nam angulus ALK et ALM sunt recti, ex hoc quod T est polus circuli ALHG, et anguli KAL et MAL sunt equales, ex hoc quod arcus DH equalis est arcui HB. Cum autem arcus AH dividat angulum KAM per equum, et arcus AL sit o communis, ergo per 14 primi Milei Euclidis] read Milei M, arcus AM est equalis arcui AK, quidem est intentum. Cum autem hoc ita declaratum sit, faciamus equinoctialem ABG, et ideo accipiamus arcum AZ equalem distantiae ipsius equinoctialis et tropici hiemalis, et coniungamus Z cum B. Erit, iuxta doctrinam Ptolomei, H polus circuli signorum. Igitur si diviserimus arcum AZ per equum in puncto M, et coniunxerimus B cum M, erit T polus circuli magni, divisi ab equinoctiali in punctis A B, et dividentis arcum interiacentem ipsum equinoctialem et punctum tropicum per equum. Igitur si assumpserimus de equinoctiali, a punctis A E T B, arcus AL et BN, equales 30 graduum, et extraxerimus per puncta L N et T arcum LIN LITNP, necesse est ut arcus AI sit signum Arietis et BP signum Librae. Itaque, iuxta huiusmodi viam, dividere poterimus circulum signorum per singulos gradus vel per alias partitiones ad libitum. Modus autem partitionis horizontis idem est cum modo partitionis circuli signorum, quem scilicet docuimus. Facta autem partitionem horizontis, describemus arcus transeuntes per puncta partitionis diametraliter opposita et per ipsum polum horizontis. Huiusmodi enim arcus eque divident horizontem et omnes eius paralellos. Finis.
כבודך ה' י"ט תשרי רע"ט לע"כ