Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 13

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 13 …

diaci plano circulus eccentricus, ita se habens, ut recta quae ex centro ipsius, ad eam quae inter centra ipsius et zodiaci rationem habeat, quam 60 ad 2 ½. Ea vero recta quae per utrumque centrum et apogaeum eccentrici transit, intercipiat semper zodiaci peripheriam ab aequinoctio verno in mundi consequentia partium 65° 30′. In memorato eccentrico et circum ipsius centrum moveatur Solis centrum ab occasu in ortum aequabiliter, ut in annis Aegyptiacis 150 et nycthemeris primis integris 37, restitutiones conficiat 150 ad eccentrici apogaeum comparatas.

Inerrantium vero sphaera circa zodiaci centrum polosque eiusdem in or