Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 19

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 19 …

camus occupante, ita quidem ut quae ex centri centri] read centro eccentrici ad eam, quae ex centro epicycli rationem habeat, quam 60 ad 6 20′ (circa hoc epicycli centrum) supponatur ipsius Lunae centrum in occasum apogaei segmenti aequabiliter moveri ipso anomaliae motu, ut in annis Aegyptiacis 26 et nycthemeris integris 59, restitutiones ad epicyclum 347 proxime compleat. Deest enim ad accuratum calculum partis unius sexagesimae 1.

Primo autem anno a morte Alexandri, primo die Thoth secundum Aegyptios in meridie Alexandriae borealis obliqui circuli limes ab aequinoctio verno in mundi antecedentia distabat partibus 230 et sexagesimis 20′. Apogaeum vero