Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 37

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 37 …

et circum idem centrum immutabiliter inclinatum, planorum inclinatione angulum comprehendente partium 1° 30′, qualium unus rectus est 90°. In obliqui huius circuli plano cogitetur recta a centro zodiaci usque in punctum borealem limitem partium 20 antecedens, et in hac duo sumantur puncta rectam ei quae inter centrum zodiaci et proximum ipsi punctum aequalem comprehendentia. Circa terrae proximum duorum punctorum describatur eccentricus immutabilis, recta quae ex eius centro ad eam quae inter centrum, ipsius scilicet et zodiaci rationem habente quam 60° ad 2′ 45′′. 2′ 45′ ed. At circa punctum a terra remotius moveatur epicycli centrum in eccentrico memorato semper