Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 31

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 31 …

eccentricitatis in mundi consequentia partibus 177° et sexagesimis 16′. Borealis etiam obliqui circelli limes ab apogaeo epicycli in mundi antecedentia partibus 87° et sexagesimis 16′. Stella denique a boreali obliqui circelli limite in mundi consequentia partibus 169° et sexagesimis 17′.

⟨8⟩ 8. De Martis hypothesi

In Martis sphaera cogitetur eodem modo circulus zodiaco concentricus, qui in eius plano et circum idem centrum aequabiliter ab occasu in ortum moveatur quantum inerrantium sphaera. Deferat autem hic circulus alterum