Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 24

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 24 …

gaeon vocamus, occupante. Huic concentricus alter etiam cogitetur circellus, qui in eodem plano et circum idem centrum aequabiliter feratur, ut ab apogaeo in eandem cum mundi conversione partem distantia motum compleat commemorato centri eccentrici aut epicycli motui aequalem.

Deferat autem hic circellus alterum sibi circum idem centrum immutabiliter inclinatum, inclinatione comprehendente angulum huiusmodi partium 6 ½, qualium unus rectus est 90, ea vero quae ex centro eccentrici ad eam, quae ex centro circelli eandem rationem habente, quam 60 ad 22 ¼. In hoc circello et circum ipsius centrum aequabiliter moveatur stella, ut ab apogaeo in con