Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 9

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 9 …

versio, et continebit unum unam, hoc est tempora 360, et tantum praeterea aequinoctialis, quantum zodiaci Sol in nycthemero peregrat, aequabilibus suppositis motibus.

⟨3⟩ 3. De simplicibus planetarum periodis

His sic conceptis, deinceps ad ipsas planetarum hypotheses accedemus primumque simplices, et immixtas eorum exponemus periodos, ex quibus particulares et compositae constant, a nobis hic sumptas quam proximas restitutionibus ex nostra emendatione collectis.

Quare in annis Aegyptiacis 300 et nycthemeris 74 Sol ponatur confi