Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 7

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 7 …

bernus et australis limes. Similiter aequinoctialium punctorum alterum, quod aestivum tropicum secundum propositam conversionem praecedit, vernum dicatur, alterum vero, quod tropicum hybernum praecedit, autumnale.

Mundi autem una fit conversio, cum aliquod deferentis punctum ab aliquo immobilis aequinoctialis puncto moveri coeptum ad idem primum restituitur. Atque perspicuum est huiusmodi restitutionem complecti 360 tempora. At quum mundi conversionum restitutiones non manifesto (et ad sensum) compleantur, sed tantum nycthemeron a Sole restitutiones, propterea per has reliquos annumeramus motus.